<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p> Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient:
<bibl n="Ibid."/> Extendi, inquit, caelum solus. Quantum ad ceteras virtutes,
solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum, qui mundum
ab angelis et potestatibus diversis volunt structum, qui et ipsum
creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera
mundi, ignorantem quoque subornatum. Aut si sic solus caelum
extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi
<bibl n="Prov. VIII, 27."/> singularis non admittatur sophia illa dicens, Cum pararet caelum,
<bibl n="Rom. XI, 34."/> ego aderam illi? Et si dixit apostolus, Quis cognovit sensum
domini, et quis illi consilio fuit? utique praeter sophiam ait, quae
<bibl n="Prov. VIII, 30."/> illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non
ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem Praeter filium dicit,
qui est Christus, sophia et virtus dei, secundum apostolum, solus
<bibl n="I Cor. II, 11."/> sciens sensum patris. Quis enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus,
qui in ipso est? non qui extra ipsum. Erat ergo qui non
solum deum faceret, nisi a ceteris solum. Sed et evangelium recusetur,
<bibl n="Io. I, 3."/> quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse, et sine
<bibl n="Ps. XXXIII, 6."/> eo nihil factum. Nisi enim fallor et alibi scriptum est: Sermone
eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnes virtutes eorum. Et
sermo autem, virtus et sophia, ipse erit dei filius. Ita si per filium
omnia, caelum quoque per filium extendens non solus extendit,
nisi illa ratione qua a ceteris solus. Atque adeo statim de filio
<bibl n="Ies. XLIV, 25."/> loquitur. Quis alius deiecit signa ventriloquorum et divinationes a
corde, avertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans?
<bibl n="Matth, III, 17."/> sistens verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus,
hunc audite. Ita filium subiungens ipse interpretator est quomodo
caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum
<bibl n="Ies, XLIV, 24."/> filio unum. Proinde et filii erit vox: Extendi caelum solus, quia
<bibl n="Ps. XXXIII, 5."/> sermone caeli confirmati sunt. Quia sophia in sermone adsistente
paratum est caelum, et omnia per sermonem sunt facta, competit
et filium solum extendisse caelum, quia solus operationi patris
<bibl n="Ies. XLI, 4."/> ministravit. Idem erit dicens: Ego primus, et in superventura
<pb xml:id="v.2.p.679"/>

ego sum. Primum scilicet omnium sermo. In principio erat sermo, <bibl n="Io. I, 1."/>
in quo principio prolatus a patre est. Ceterum pater non habens
initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui
solus fuit semper, ordinem habere non potuit. Igitur si propterea
eundem et patrem et filium credendum putaverunt, ut unum deum
vindicent, salva est unio eius qui, cum sit unus, habet et
filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. Si filium
nolunt secundum a patre reputari, ne secundus duos faciat deos
dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos;
et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus
qua dei non duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius duo,
et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum
individuum et inseparatum filium a patre pronuntiamus, nec statu,
sed gradu alium, qui etsi deus dicatur, quando nominatur singularis,
non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et
deus ex unitate patris vocari habeat.</p></div></div></body></text></TEI>