<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Sed hanc societatem neminum paternorum in filio ne facile 
perspiciant perturbat illos scriptura, si quando unicum deum statuit,
quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra
ostendimus. Ergo quia duos et unum, inquiunt, invenimus, ideo
ambo unus atque idem, et filius et pater. Porro non periclitatur
scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria
videatur. Habet rationem et cum unicum deum statuit et cum duos,
patrem et filium, ostendit, et sufficit sibi. Filium nominari ab ea
constat. Salvo enim filio recte unicum deum potest determinasse,
cuius est filius. Non enim desinit esse qui habet filium, ipse
unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. Sine
filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona,
quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur,
et post patrem filius nominatur. Igitur unus deus pater, <bibl n="Ies. XLV, 5."/>
et absque eo alius non est. Quod ipse inferens non filium negat,
sed alium deum. Ceterum alius a patre filius non est. Denique
inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad
idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere,
ut
 multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens
tamen filium, quanto individuum et inseparatum a patre, tanto in
patre reputandum, etsi non nominatum. Atquin si nominasset
illum, separasset, ita dicens: Alius praeter me non est, nisi filius
meus. Alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset.
Puta solem dicere, Ego sol, et alius praeter me non est, nisi
radius meus: nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in
sole deputetur? Itaque praeter semetipsum non esse alium deum,
hoc propter idololatriam tam nationum quam IsraÃ«lis; etiam propter
haereticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola
fabricantur, id est alium deum et alium Christum. Igitur et cum
se unum pronuntiabat, filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus
venisse credatur, sed ab illo qui praedixerat, Ego deus et alius <bibl n="Ies. XLV, 5. 18. XLIV, 6."/>
<pb xml:id="v.2.p.678"/>

<bibl n="Ies. XLIV, 24."/> absque me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum
quo caelum solus extendit.</p></div></div></body></text></TEI>