<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p><bibl n="Io. III, 35."/> Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et quae a
deo exinde gesta sunt. Pater enim, qui diligit filium et omnia tradidit
in sinu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit.
<bibl n="Io. I, 1."/> Ex quo, A primordio sermo erat apud deum, et deus erat
<bibl n="Matth. XXVIII, 18."/> sermo, cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra,
<bibl n="Io. V, 22."/> Non iudicat pater quemquam, sed omne iudicium tradidit filio, a
primordio tamen. Omnem enim dicens potestatem, et omne iudicium,
et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu eius,
nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt si
non omnis temporis fuerint. Filius itaque est qui ab initio iudicavit,
turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem
totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorram
ignem et sulphurem, dominus a domino. Ipse enim et
ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas
<pb xml:id="v.2.p.675"/>

et prophetas, in visione, in somnio, in speculo, in aenigmate,
ordinem suum praestruens ab initio semper quem erat persecuturus
in finem. Ita semper ediscebat et deus in terris cum hominibus
conversari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus.
Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus
filium dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum
cognosceremus. Propter nos enim sicut scripta sunt, ita et gesta
sunt, in quos aevorum fines decucurrerunt. Sic etiam adfectus
humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis,
carnem et animam, interrogans Adam, quasi nesciens, Ubi <bibl n="Gen. III, (??)."/>
es, Adam? paenitens quod hominem fecisset, quasi non praesciens; <bibl n="Gen. VI, 6."/>
temptans Abraham, quasi ignorans quid sit in homine, offensus, <bibl n="Io. II, 25"/>
reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo
indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse,
qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas
et ipsam nativitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter
hoc minoratus a patre modicum citra angelos. Sed haeretici quidem <bibl n="Ps. VIII, (??)."/>
nec filio dei deputabunt convenire quae tu ipsi patri inducis,
quasi ipse se deminoraverit propter nos, cum scriptura alium
dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. Quid si et
alius, qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat,
utique filium pater? Ceterum quale est ut deus omnipotens ille
invisibilis, quem nemo vidit hominum nec videre potest, ille qui <bibl n="I Tim. VI, 16."/>
inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, <bibl n="Act. App. XVII, 24."/>
a cuius conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera, <bibl n="IoÃ«l II, 10. Ps. XCVII, 5."/>
qui totum orbem manu adprehendit velut nidum, cui caelum thronus <bibl n="Ies. X, 14. Ies. LXVI, 1."/>
et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui
universitatis extrema linea est, ille altissimus in paradiso ad vesperam
deambulaverit, quaerens Adam, et arcam post introitum
NoÃ« clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigeraverit, et Moysen
<pb xml:id="v.2.p.676"/>

de rubo ardenti vocarit, et in fornace Babylonii regis quartus
apparuerit (quamquam filius hominis est dictus), ni haec in imagine
et speculo et aenigmate fuissent? Scilicet et haec nec de filio
dei credenda fuisse, si scripta non essent, fortasse non credenda
de patre, licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt, et in
Pilati tribunal impenunt, et in monumento Ioseph reconcludunt.
Hinc igitur apparet error illorum. Ignorantes enim a primordio
omnem ordinem divinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum
credunt patrem et visum et congressum et operatum et sitim et
<bibl n="Ies. XL, 28."/> esuriem passum (adversus prophetam dicentem, Deus aeternus non
sitiet n(??)c esuriet omnino: quanto magis nec morietur nec sepelietur?),
et ita unum deum semper egisse, id est patrem, quae per
filium gesta sunt.</p></div></div></body></text></TEI>