<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p> Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus, patrem
et filium, quae invisibilem deum determinavit. Cum enim Moyses
<bibl n="Exod. XXXIII, 13. 18. 20."/> in Aegypto desiderasset domini conspectum, dicens, Si ergo inveni
gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te,
Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo
faciem meam et vivet, id est morietur qui viderit. Invenimus enim
et a multis deum visum, et neminem tamen eorum qui eum viderant
mortuum;
visum quidem deum, secundum hominum capacitates,
non secundum plenitudinem divinitatis. Nam patriarchae deum
vidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias,
ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. Igitur aut mori debuerant,
si eum viderant; deum enim nemo videbit et vivet: aut si deum
viderunt, et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse,
Faciem meam homo si viderit, non vivet: aut scriptura mentitur,
cum invisum, aut cum visum deum profert. Iam ergo alius erit
qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri qui videbatur,
et consequens erit ut invisibilem patrem intellegamus pro
plenitudine maiestatis. visibilem vero filium agnoscamus pro modulo
derivationis, sicut(??)nec solem nobis contemplari licet, quantum ad
ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius
toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde
porrigitur. Hic ex diverso volet aliquis etiam filium invisibilem
contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem
patris et filii vindicat, unum potius atque eundem confirmae patrem
et filium. Sed diximus scripturam differentiae patrocinari per
visibilis et invisibilis distinctionem. Nam et illud adiciunt ad argumentationem, quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse
faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis
pater fuerit in filii nomine. Ac per hoc sic eundem volunt
<pb xml:id="v.2.p.671"/>

accipi et visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et
filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset,
scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis
loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi, <bibl n="Gen. XXXII, 30."/>
inquit, dominum facie ad faciem. Ergo visibilis et invisibilis
idem. Et quis idem utrumque, ideo et ipse pater invisibilis, qua
et filius, visibilis. Quasi non expositio scripturae, quae fit a nobis,
filio competat, patre seposito in sua invisibilitate. Dicimus enim
et filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus
dei ex substantiae condicione iam nunc, et qua deus et sermo
et spiritus dei, visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo
dicit ad Aaron et Mariam, Etsi fuerit prophetes in vobis, in visione <bibl n="Num. XII, (??)."/>
cognocar illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi, os
ad os loquar illi in specie, id est in veritate, et non in aenigmate,
id est non in imagine; sicut et apostolus: Nunc videmus tanquam <bibl n="I Cor. XIII, 12."/>
per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Igitur
cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem
in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu,
sicut legimus in evangelio visum cum illo Moysen colloquentem),
apparet retro semper in speculo et aenigmate et visione et somnio
deum, id est filium dei, visum, tam prophetis et patriarchis quam
et ipsi adhuc Moysi. Et ipse quidem dominus si forte coram ad
faciem loquebatur, non tamen ut est homo faciem eius videret,
nisi forte in speculo et in aenigmate. Denique si sic Moysi
locutus est dominus, ut et Moyses faciem eius cominus sciret,
quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius videre, quam
quia viderat, non desideraret? Quomodo aeque et dominus negat
videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat?
Aut quae est facies dei, cuius conspectus negatur, si erat quae
visa est? Vidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem, et salva facta <bibl n="Gen. XXXII, 30."/>
est anima mea. Alia debet esse facies, quae, si videatur, occidit.
Aut numquid filius quidem videbatur, etsi facies, sed ipsum hoc
in visione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et
<pb xml:id="v.2.p.672"/>

spiritus nisi imaginaria forma videri non potest? Faciem autem
suam dicit invisibilem patrem. Quis enim pater? Non facies erit
filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre consequitur? Non
enim et de aliqua maiore persona congruit dicere: Facies mea est
<bibl n="Io. XIV, 28. Thre(??). IV, 20."/> ille homo, et faciem mihi praestat. Pater, inquit, maior me est. Ergo facies erit filii pater. Nam et scriptura quid dicit? Spiritus
personae eius Christus dominus. Ergo si Christus personae paternae
spiritus est, merito spiritus, cuius personae erat, id est
patris, eum faciem suam ex unitate scilicet pronuntiavit. Mira
res plane, an facies filii pater accipi possit, qui est caput eius.
<bibl n="I Cor. XI, (??)."/> Caput enim Christi deus.</p></div></div></body></text></TEI>