<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, sic alius deus dixit 
et alius fecit; duo dii praedicantur. Si tam durus es, puta interim;
et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos
dictos: Thronus tuus deus in aevum, virga regni tui: Dilexisti <bibl n="Ps. XLV, 7 sq."/>
<pb xml:id="v.2.p.668"/>

iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te deus, deus tuus.
Si ad deum loquitur, et unctum deum a deo affirmat, affirmasset
hic duos deos pro virgae regnatu. Inde et Esai(??) ad personam
<bibl n="Ies. XLV, 14."/> Christi, et Seboin, inquit, viri elati ad te transibunt, et post te
sequentur vincti manibus, et te adorabunt, quia in te deus est;
tu enim es deus noster, et nesciebamus, deus IsraÃ«lis. Et hic
enim dicendo, Deus in te, et, Tu deus, duos proponit, qui erant,
in Christo et spiritum sanctum. Plus est quod in evangelio totidem
<bibl n="Io. I, 1."/> invenies: In principio erat sermo, et sermo erat apud deum,
et dous erat sermo. Unus qui erat, et alius penes quem erat. Sed
<bibl n="Ps. CX, 1."/> et nomen domini in duobus lego. Dixit dominus domino meo,
<bibl n="Ies. I. III, 1."/> Sede ad dexteram meam. Et E(??)aias haec dicit: Domine, quis credidit
auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Brachium
enim tuum omnino dixisset, si non dominum patrem, et
dominum filium intellegi vellet. Etiam adhuc antiquior Genesis:
<bibl n="Gen. XIX, 24."/> Et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem
de caele a domino. Haec aut nega scripta, aut quis es, ut non
putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in
allegoriis et parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus
habent sensum? Quodsi ex illis es qui tunc dominum non sustinebant
dei se filium ostendentem, ne eum dominum crederent,
<bibl n="Ps. LXXXII, 6."/> recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et
<bibl n="Ps. LXXXII, 1."/> filii altissimi; et, Stetit deus in ecclesia deorum, ut, si homines
per fidem filios dei factos deos scriptura pronuntiare non timuit,
scias illam multo magis vero et unico dei filio domini nomen iure
contulisse. Ergo, inquis, provocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate
istarum sripturarum constanter duos deos et duos dominos
praedices. Absit. Nos enim, qui et tempora et causas scripturarum
<pb xml:id="v.2.p.669"/>

per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum,
discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres
cum spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit
numerum, ne, ut vestra perversitas infert, pater ipse credatur natus
et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est.
Duos tamen deos et duos dominos nunquam ex ore nostro proferimus;
non quasi non et pater deus, et filius deus, et spiritus
sanctus deus, et deus unusquisque, sed quoniam retro et duo dii
et duo domini praedicabantur, ut, ubi venisset Christus, et deus
agnosceretur et dominus vocaretur, quia filius dei et domini. Si
enim una persona et dei et domini in scripturis inveniretur, merito
Christus non esset admissus ad nomen dei et domini. Nemo enim
alius praeter unus deus et unus dominus praedicabatur, et futurum
erat ut ipse pater descendisse videretur, quia unus deus et unus
dominus legebatur, et tota oeconomia eius obumbraretur, quae in
materiam fidei prospecta atque dispensata est. At ubi venit Christus
et cognitus est a nobis quod ipse sit qui numerum retro
fecerat, factus secundus a patre, et cum spiritu tertius, et iam
pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei
et domini in unionem; et, quia nationes a multitudine idolorum
transirent ad unicum deum, ut differentia constitueretur inter cultores
unius et plurimae divinitatis. Nam et lucere in mundo Christianos
oportebat, ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et
dominum colentes et nominantes. Ceterum si ex conscientia, qua
scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui convenire,
deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam
ad martyria timidiores, quibus evadendi quaque pateret occasio,
iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum
dei plures. Itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed
apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et filius,
deum patrem appellem et Iesum Christum dominum nominem. Solum <bibl n="Rom. i, 7."/>
autem Christum potero deum dicere, sicut idem apostolus.
Ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia benedictus <bibl n="Rom. IX, 5."/>
in aevum omen. Nam et radium solis seorsum solem vocabo; solem
<pb xml:id="v.2.p.670"/>

autem nominans, cuius est radius, non statim et radium solem
appellabo. Nam etsi soles duos non faciam, tamen et solem et
radium eius tam duas res et duas species unius et indivisae substantiae
numerabo, quam deum et sermonem eius, quam patrem
et filium.</p></div></div></body></text></TEI>