<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p> Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae
in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter
<bibl n="Gen. I, 25."/> loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et
similitudinem meam, utpote unicus et singularis? Sed et in sequentibus:
<bibl n="Gen III, 22."/> Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis. Fallit
aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose
loqueretur. Aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur,
quia nec ipsi filium agnoscunt? An quia ipse erat pater, filius,
spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur?
Immo quia iam adhaerebat illi filius, secunda persona, sermo ipsius,
et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, Faciamus,
<pb xml:id="v.2.p.667"/>

et, Nostram, et, Nobis. Cum quibus enim faciebat hominem,
et quibus faciebat similem? Filio quidem, qui erat induturus
hominem, spiritu vero, qui erat sanctificaturus hominem; quasi
cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. Denique
sequens scriptura distinguit inter personas: Deus hominem ad imaginem <bibl n="Gen. I, 27."/>
dei fecit illum. Cur non suam, si unus qui faciebat, et
non erat ad cuius faciebat? Erat autem ad cuius imaginem faciebat,
ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem
suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat,
imago veri et similitudo. Sed et in antecedentibus operibus mundi
quomodo scriptum est? Primum quidem, nondum filio apparente:
Et dixit deus, Fiat lux, et facta est. Ipse statim sermo lux vera, <bibl n="Gen. I, 3."/>
quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum
mundialis quoque lux. Exinde autem in sermone, Christo assistente
et amministrante, deus voluit fieri, et deus fecit. Et dixit deus,
Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; et dixit deus, Fiant <bibl n="Gen. I, 6. 16."/>
luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. Sed et cetera
utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia <bibl n="Io. I, 3."/>
facta sunt et sine quo factum est nihil. Qui si ipse deus est, secundum <bibl n="Io. I. 1"/>
Ioannem, Deus erat sermo, habes duos, alium dicentem,
ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas
iam professus sum, personae, non substantiae, nomine, ad distinctionem,
non ad divisionem. Ceterum ubique teneam unam substantiam
in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex
necessitate sensus eum qui iubet, et eum qui facit. Nam nec iuberet,
si ipse faceret, dum iuberet fieri per eum. Tamen iubebat,
haud sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia
non expectasset ut sibi iuberet.</p></div></div></body></text></TEI>