<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos
probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. Si enim filium
nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit,
<pb xml:id="v.2.p.665"/>

sermo autem prodiit ex ipso, hic erti(??)filius, non ipse de quo prodiit.
Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro qui eundem patrem
dicis et lilium, eundem et protulisse ex semetipso facis, et
prodisse quod deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut
exhibe probationem quam expostulo meas similem, id est sic scripturas
eundem filium et patrem ostendere, quamadmodum apud
nos distincte pater et filius demonstrantur: distincte, inquam, non
divise; sicut ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem <bibl n="Ps. XLV, 1."/>
optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum,
Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et
eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus
sit, si ipse est et sermo et deus. Ecce ego propono patrem filio
dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Si velis ut <bibl n="Ps. II, 7."/>
credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronumtiatum alibi:
Dominus dixit ad se, filius meus sum ego, ego hodie generavi <bibl n="Ps. CX, 3. Prov. VIII, 22."/>
me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi
me initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles
generavi me, et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem
verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res
erat? An verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et patrem
et filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri; veritus
autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem deum credens
scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter
disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias,
et fallacem et deceptorem fidei huius, si, cum ipse esset sibi filius,
alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem
et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio
nostra deducitur, non posse unum atque eundem videri qui loquitur
et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque perversitas
neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset ad quem loquebatur,
ad alium potius et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur
et alias voces patris de filio per Esaiam. Ecce filius meus, quem <bibl n="Ies. XLII, 1."/>
elegi, dilectus meus, in quem bene sensi; ponam spiritum meum
super ipsum, et iudicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad
ipsum: Magnum tibi est, ut voceris filius meus ad statuendas tribus <bibl n="Ies. XLIX, 6"/>
Iacob et ad convertendam dispersionem IsraÃ«lis; posui te in
<pb xml:id="v.2.p.666"/>

lucem natinum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et
<bibl n="Ies. LXI, 1."/> filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit
me ad evangelizandum hominibus. Item in psalmo ad patrem de
<bibl n="Ps. LXXI, 18."/> eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati
<bibl n="Ps. III, 2."/> universae venturae. Item in alio: Domine, quid multiplicati
sunt, qui comprimunt me. Sed et omnes paene psalmi, qui
Christi personam sustinent, filium ad patrem, id est Christum ad
deum, verba facientem repraesentant. Animadverte etiam spiritum
<bibl n="Ps. CX, 1."/> loquentem ex tertia persona de patre et filio: Dixit dominus domino
meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum
<bibl n="Ies. XLV, 1."/> pedum tuorum. Item per Esaiam: Haec dicit dominus domino
<bibl n="Ies. LIII, 1 sq."/> meo Christo. Item per eundem ad patrem de filio: Domine,
quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum
est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra
sitienti, et non erat forma eius, nec gloria. Haec pauca de multis.
Nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis
capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem
congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis
tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur. Est enim ipse qui
pronuntiat spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo
pronuntiat. Sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio vel ad filium,
nunc ad filium de patre vel ad patrem, nunc ad spiritum pronuntiantur,
unamquamque personam in sua proprietate constituunt.</p></div></div></body></text></TEI>