Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. Si enim filium nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erti(??)filius, non ipse de quo prodiit. Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro qui eundem patrem dicis et lilium, eundem et protulisse ex semetipso facis, et prodisse quod deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut exhibe probationem quam expostulo meas similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere, quamadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur: distincte, inquam, non divise; sicut ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum, Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. Ecce ego propono patrem filio dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Si velis ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronumtiatum alibi: Dominus dixit ad se, filius meus sum ego, ego hodie generavi me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi me initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles generavi me, et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res erat? An verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et patrem et filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri; veritus autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias, et fallacem et deceptorem fidei huius, si, cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra deducitur, non posse unum atque eundem videri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque perversitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur et alias voces patris de filio per Esaiam. Ecce filius meus, quem elegi, dilectus meus, in quem bene sensi; ponam spiritum meum super ipsum, et iudicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad ipsum: Magnum tibi est, ut voceris filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad convertendam dispersionem Israëlis; posui te in lucem natinum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit me ad evangelizandum hominibus. Item in psalmo ad patrem de eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati universae venturae. Item in alio: Domine, quid multiplicati sunt, qui comprimunt me. Sed et omnes paene psalmi, qui Christi personam sustinent, filium ad patrem, id est Christum ad deum, verba facientem repraesentant. Animadverte etiam spiritum loquentem ex tertia persona de patre et filio: Dixit dominus domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Item per Esaiam: Haec dicit dominus domino meo Christo. Item per eundem ad patrem de filio: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius, nec gloria. Haec pauca de multis. Nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur. Est enim ipse qui pronuntiat spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo pronuntiat. Sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio vel ad filium, nunc ad filium de patre vel ad patrem, nunc ad spiritum pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate constituunt. Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam, utpote unicus et singularis? Sed et in sequentibus: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis. Fallit aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur. Aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur, quia nec ipsi filium agnoscunt? An quia ipse erat pater, filius, spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? Immo quia iam adhaerebat illi filius, secunda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, Faciamus, et, Nostram, et, Nobis. Cum quibus enim faciebat hominem, et quibus faciebat similem? Filio quidem, qui erat induturus hominem, spiritu vero, qui erat sanctificaturus hominem; quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. Denique sequens scriptura distinguit inter personas: Deus hominem ad imaginem dei fecit illum. Cur non suam, si unus qui faciebat, et non erat ad cuius faciebat? Erat autem ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat, imago veri et similitudo. Sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? Primum quidem, nondum filio apparente: Et dixit deus, Fiat lux, et facta est. Ipse statim sermo lux vera, quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. Exinde autem in sermone, Christo assistente et amministrante, deus voluit fieri, et deus fecit. Et dixit deus, Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; et dixit deus, Fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. Sed et cetera utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Qui si ipse deus est, secundum Ioannem, Deus erat sermo, habes duos, alium dicentem, ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas iam professus sum, personae, non substantiae, nomine, ad distinctionem, non ad divisionem. Ceterum ubique teneam unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui iubet, et eum qui facit. Nam nec iuberet, si ipse faceret, dum iuberet fieri per eum. Tamen iubebat, haud sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset ut sibi iuberet. Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, sic alius deus dixit et alius fecit; duo dii praedicantur. Si tam durus es, puta interim; et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos dictos: Thronus tuus deus in aevum, virga regni tui: Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te deus, deus tuus. Si ad deum loquitur, et unctum deum a deo affirmat, affirmasset hic duos deos pro virgae regnatu. Inde et Esai(??) ad personam Christi, et Seboin, inquit, viri elati ad te transibunt, et post te sequentur vincti manibus, et te adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus noster, et nesciebamus, deus Israëlis. Et hic enim dicendo, Deus in te, et, Tu deus, duos proponit, qui erant, in Christo et spiritum sanctum. Plus est quod in evangelio totidem invenies: In principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et dous erat sermo. Unus qui erat, et alius penes quem erat. Sed et nomen domini in duobus lego. Dixit dominus domino meo, Sede ad dexteram meam. Et E(??)aias haec dicit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Brachium enim tuum omnino dixisset, si non dominum patrem, et dominum filium intellegi vellet. Etiam adhuc antiquior Genesis: Et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caele a domino. Haec aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus habent sensum? Quodsi ex illis es qui tunc dominum non sustinebant dei se filium ostendentem, ne eum dominum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et filii altissimi; et, Stetit deus in ecclesia deorum, ut, si homines per fidem filios dei factos deos scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero et unico dei filio domini nomen iure contulisse. Ergo, inquis, provocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum sripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices. Absit. Nos enim, qui et tempora et causas scripturarum per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum, discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres cum spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit numerum, ne, ut vestra perversitas infert, pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est. Duos tamen deos et duos dominos nunquam ex ore nostro proferimus; non quasi non et pater deus, et filius deus, et spiritus sanctus deus, et deus unusquisque, sed quoniam retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi venisset Christus, et deus agnosceretur et dominus vocaretur, quia filius dei et domini. Si enim una persona et dei et domini in scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen dei et domini. Nemo enim alius praeter unus deus et unus dominus praedicabatur, et futurum erat ut ipse pater descendisse videretur, quia unus deus et unus dominus legebatur, et tota oeconomia eius obumbraretur, quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. At ubi venit Christus et cognitus est a nobis quod ipse sit qui numerum retro fecerat, factus secundus a patre, et cum spiritu tertius, et iam pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei et domini in unionem; et, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, ut differentia constitueretur inter cultores unius et plurimae divinitatis. Nam et lucere in mundo Christianos oportebat, ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et nominantes. Ceterum si ex conscientia, qua scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui convenire, deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quaque pateret occasio, iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum dei plures. Itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et filius, deum patrem appellem et Iesum Christum dominum nominem. Solum autem Christum potero deum dicere, sicut idem apostolus. Ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia benedictus in aevum omen. Nam et radium solis seorsum solem vocabo; solem autem nominans, cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. Nam etsi soles duos non faciam, tamen et solem et radium eius tam duas res et duas species unius et indivisae substantiae numerabo, quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium. Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus, patrem et filium, quae invisibilem deum determinavit. Cum enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum, dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te, Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo faciem meam et vivet, id est morietur qui viderit. Invenimus enim et a multis deum visum, et neminem tamen eorum qui eum viderant mortuum; visum quidem deum, secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem divinitatis. Nam patriarchae deum vidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. Igitur aut mori debuerant, si eum viderant; deum enim nemo videbit et vivet: aut si deum viderunt, et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse, Faciem meam homo si viderit, non vivet: aut scriptura mentitur, cum invisum, aut cum visum deum profert. Iam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri qui videbatur, et consequens erit ut invisibilem patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis. visibilem vero filium agnoscamus pro modulo derivationis, sicut(??)nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde porrigitur. Hic ex diverso volet aliquis etiam filium invisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii vindicat, unum potius atque eundem confirmae patrem et filium. Sed diximus scripturam differentiae patrocinari per visibilis et invisibilis distinctionem. Nam et illud adiciunt ad argumentationem, quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis pater fuerit in filii nomine. Ac per hoc sic eundem volunt accipi et visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi, inquit, dominum facie ad faciem. Ergo visibilis et invisibilis idem. Et quis idem utrumque, ideo et ipse pater invisibilis, qua et filius, visibilis. Quasi non expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat, patre seposito in sua invisibilitate. Dicimus enim et filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus dei ex substantiae condicione iam nunc, et qua deus et sermo et spiritus dei, visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit ad Aaron et Mariam, Etsi fuerit prophetes in vobis, in visione cognocar illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi, os ad os loquar illi in specie, id est in veritate, et non in aenigmate, id est non in imagine; sicut et apostolus: Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Igitur cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in evangelio visum cum illo Moysen colloquentem), apparet retro semper in speculo et aenigmate et visione et somnio deum, id est filium dei, visum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi. Et ipse quidem dominus si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est homo faciem eius videret, nisi forte in speculo et in aenigmate. Denique si sic Moysi locutus est dominus, ut et Moyses faciem eius cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius videre, quam quia viderat, non desideraret? Quomodo aeque et dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? Aut quae est facies dei, cuius conspectus negatur, si erat quae visa est? Vidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Alia debet esse facies, quae, si videatur, occidit. Aut numquid filius quidem videbatur, etsi facies, sed ipsum hoc in visione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et spiritus nisi imaginaria forma videri non potest? Faciem autem suam dicit invisibilem patrem. Quis enim pater? Non facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre consequitur? Non enim et de aliqua maiore persona congruit dicere: Facies mea est ille homo, et faciem mihi praestat. Pater, inquit, maior me est. Ergo facies erit filii pater. Nam et scriptura quid dicit? Spiritus personae eius Christus dominus. Ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito spiritus, cuius personae erat, id est patris, eum faciem suam ex unitate scilicet pronuntiavit. Mira res plane, an facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. Caput enim Christi deus. Si hunc articulum quaestionibus scripturae veteris non expediam, de novo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis, ne quodcunque in filium reputo, in patrem proinde defendas. Ecce enim et in evangeliis et in apostolis visibilem et invisibilem deum deprehendo sub manifesta et personali distinctione condicionis utriusque. Exclamat quodammodo Ioannes: Deum nemo vidit unquam. Utique nec retro. Ademit enim temporis quaestionem dicendo deum nunquam visum. Confirmat et apostolus de deo: Quem nemo vidit hominum, sed nec videri potest, scilicet quia morietur qui videbit. Idem ipsi apostoli et vidisse se Christum et contrectasse testantur. Porro si ipse est Christus et pater et filius, quomodo et visus est et invisus? Ad hanc diversitatem visi et invisi in unum conferendam quis ex diverso non argumentabitur recte utrumque dictum, visibilem quidem in carne, invisibilem vero ante carnem, ut idem sit pater invisibilis ante carnem qui et filius visibilis in carne? Atquin si idem ante carnem invisibilis, quomodo visus etiam retro invenitur ante carnem? Aeque si idem post carnem visibilis, quomodo et nunc invisibilis pronuntiatur ab apostolis, nisi quia alius, quem et retro visum in aenigmate plenius visibilem caro effecit, sermo scilicet, qui et caro factus est, alius, quem nunquam quisquam vidit, nisi pater, scilicet cuius est sermo? Denique inspiciamus quem apostoli viderint. Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. Sermo enim vitae caro factus, et auditus, et visus, et contrectatus, quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud deum patrem, non pater apud sermonem. Nam etsi deus sermo, sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum patre apud patrem. Et vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti a patre, utique filii, scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. Et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam. Quem deum? Sermonem? Atquin, Vidimus et audivimus et contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. Sed quem deum? scilicet patrem, apud quem deum erat sermo, unigenitus filius, qui esse in sinu patris ipse disseruit. Ipse et auditus et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. Hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit. Nonne, inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in aevum. Ostendit et ipse visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. De patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest; exaggerans amplius: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de quo et supra dixerat: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, soli deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem; quem mortuum contestatur secundum scripturas, et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem, quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque in aenigmate plenius visibilem caro elíecit, sermo scilicet, qui et caro factus est, alius, quem nunquam quisquam vidit, nis pater, scilicet cuius est sermo? Denique inspiciamus quem apostoli viderínt. Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. Sermo enim vitae caro factus, et auditus, et visus, et contrectatus, quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud deum patrem, non pater apud sermonem. Nam etsi deus sermo, sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum pâtre apud patrem. Et vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti a patre, utique filii, scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. Et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam. Quem deum? Sermonem? Atquin, Vidimus et audivimus ieet contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. Sed quem deum? scilicet patrera, apud quem deum erat sermo, unigenitus filius, qui esse in sinu patris ipse disseruit. Ipse et auditus et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. Hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit. Nonne, inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in aevum. Ostendit et ipse visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. De patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed пес videre potest; exaggerans amplius: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de quo et supra dixerat: Régi autem saeculorum, immortal!, invisibili, soli deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem; quem mortuum contestatur secundum scripturas, et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem, quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Ioannes et Iacobus sine rationis et amentia, qui si, non passuri filii gloriam, sed patrem vidissent, credo, morituri ibidem. Deum enim nemo videbit et vivet. Si haec ita sunt, constat eum semper visum ab initio qui visus fuerit in fine, et eum nec in fine visum qui nec ab initio fuit visus, et ita duos esse visum et invisum. Filius ergo visus est semper, et filius conversatus est semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate patris et voluntate, quia Filius nihil a semetipso potest facere, nisi viderit patrem facientem, in sensu scilicet facientem. Pater enim sensu agit, filius vero qui in patris sensu est videns perficit. Sic omnia per filium facta sunt, et sine illo factum est nihil.