<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit <lb/>
            religionis Christianae sacramentum. ceterum si et retro decucurrit, <lb/>
            habuit utique authenticam paraturam, per quam ad <lb n="15"/>
            Lucam usque peruenit, cuius testimonio adsistente Lucas <lb/>
            quoque possit admitti. sed enim Marcion nactus epistolam <lb/>
            Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non <lb/>
            recto pede incedentes ad ueritatem euangelii, simul et accusantis <lb/>
            pseudoapostolos quosdam peruertentes euangelium <lb n="20"/>
            Christi, conititur ad destruendum statum eorum euangeliorum, <lb/>
            quae propria et sub apostolorum nomine eduntur uel etiam <lb/>
            apostolicorum, ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat. <lb/>
            porro etsi reprehensus est Petrus et Iohannes et Iacobus, <lb/>
            qui existimabantur columnae, manifesta causa est: personarum <lb n="25"/>
            enim respectu uidebantur uariare conuictum. et tamen <lb/>
            cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, <lb/>
            potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi

<note type="footnote"> 4] cf. Gal. 2, 2. 8] cf. Gal. 2, 9. 18] cf. Gal. 2, 14. 19] cf. <lb/>
            Gal. 2, 4. 25] cf. Gal. 2, 9. 27] cf. I Cor. 9, 19. </note>

<note type="footnote"> 2 dedit <hi rend="italic">M,</hi> dedidit <hi rend="italic">Buulgo</hi> 7 et (e <hi rend="italic">in lit.) M</hi> dexteras <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            dextnuJ <hi rend="italic">R</hi> miscuerunt <hi rend="italic">M,</hi> miscuere <hi rend="italic">R uulgo</hi> 8 officia <hi rend="italic">R,</hi> officio <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            9 si ipse <hi rend="italic">R,</hi> sup se <hi rend="italic">M</hi> 10 ante cessorum <hi rend="italic">M</hi> fidei <hi rend="italic">(syll</hi>. de <hi rend="italic">in reu.)<lb/>
             M</hi> 17 epistolam <hi rend="italic">M,</hi> epistulam <hi rend="italic">R</hi> 18 galathas <hi rend="italic">M (pro more)</hi> 20 pseudoapostoloa <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> pseudapostolos <hi rend="italic">B uulgo</hi> 23 ademit <hi rend="italic">Eng</hi> 26 respectu <lb/>
            (u ea a <hi rend="italic">a m</hi>. 1) <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="428"/>
            quam docebat. proinde si et pseudoapostoli inrepserant, horum <lb/>
            quoque qualitas edita est, circumcisionem uindicantium et <lb/>
            Iudaicos fastus. adeo non de praedicatione, sed de conuersatione <lb/>
            a Paulo denotabantur, aeque denotaturo, si quid de deo creatore <lb/>
            aut Christo eius errassent. igitur distinguenda erunt <lb n="5"/>
            singula. si apostolos praeuaricationis et simulationis suspectos <lb/>
            Marcion haberi queritur usque ad euangelii deprauationem, <lb/>
            Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. si uero <lb/>
            apostoli quidem integrum euangelium contulerunt, de sola conuictus <lb/>
            inaequalitate reprehensi, pseudoapostoli autem ueritatem <lb n="10"/>
            eorum interpolauerunt et inde sunt nostra digesta, quod erit <lb/>
            germanum illud apostolorum instrumentum, quod adulteros (non) <lb/>
            passum est? quod Paulum inluminauit et ab eo Lucam? at si <lb/>
            tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam ita inundatione <lb/>
            falsariorum obliteratum, iam ergo nec Marcion habet uerum. <lb n="15"/>
            aut si ipsum erit uerum, id est apostolorum, quod Marcion <lb/>
            habet solus, id quomodo nostro consonat, quod non apostolorum. <lb/>
            sed Lucae refertur? aut si non statim Lucae deputandum est quo <lb/>
            Marcion utitur, quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam <lb/>
            circa titulum, ceterum apostolorum est, iam ergo et nostrum,<lb n="20"/>
            quod illi consonat, aeque apostolorum est. sed adulteratum de <lb/>
            titulo quoque.\' 
</p></div></div></div></body></text></TEI>