<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Habes hanc (ad) \'Antithesis\' expeditam a nobis responsionem.<lb/>
            transeo nunc ad euangelii, sane non Iudaici sed <lb/>
            Pontici, interim adulterati, demonstrationem, praestructuram<lb n="5"/>
            ordinem. quem adgredimur. constituimus inprimis euangelicum <lb/>
            instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus <lb/>
            euangelii promulgandi ab ipso domino sit impositum. si et <lb/>
            apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis, [et postapostolicos] <lb/>
            quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset <lb n="10"/>
            de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum. <lb/>
            immo Christi, quae magistros apostolos fecit. denique nobis <lb/>
            fidem ex apostolis Iohannes et Matheus insinuant, ex apostolicis <lb/>
            Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum <lb/>
            ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum <lb n="15"/>
            ex uirgine, subplementum legis et prophetarum. uiderit enim. <lb/>
            si narrationum dispositio uariauit, dummodo de capite fidei <lb/>
            conueniat, de quo cum Marcione non conuenit. contra Marcion <lb/>
            euangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem, quasi non <lb/>
            licuerit illi titulum quoque adfingere, cui nefas non fuit ipsum<lb n="20"/>
            corpus euertere. et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum <lb/>
            contendens opus, quod non erigat frontem, quod nullam <lb/>
            constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine <lb/>
            tituli et professione debita auctoris. sed per omnia congredi, <lb/>
            malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi potest <lb n="25"/>
            nam ex his commentatoribus, quos habemus, Lucam uidetur <lb/>
            Marcion elegisse, quem caederet. porro Lucas non apostolus, <lb/>
            sed apostolicus, non magister, sed discipulus, utique magistro <lb/>
            minor, certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator, <lb/>
            Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine euangelium <lb n="30"/>
            Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instru-,

<note rend="script" type="footnote">3 hanc <hi rend="italic">Eng:</hi> nunc <hi rend="italic">MR</hi> ad <hi rend="italic">add. Urs</hi> 6 euangelic* <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> <lb/>
            9 et postapoatolicoe <hi rend="italic">seclusi; quae interpolatio falso loco inter uerbairrepsisst<lb/>
             uidetur:</hi> et post apostolos <hi rend="italic">R3 uulgo,</hi> et [post] apostolicos <hi rend="italic">Eng</hi> 12 quae <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">Pam</hi>. 13 matheus <hi rend="italic">M,</hi> Matthaeus <hi rend="italic">R uulgo</hi> 14 iadem <hi rend="italic">MF,</hi> iisdem <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            25 malumus <hi rend="italic">M,</hi> maluimus <hi rend="italic">R</hi> 26 his <hi rend="italic">MR</hi> iis <hi rend="italic">Pam</hi> 27 martione legisse <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="427"/>
            menti destituta patrocinio antecessorum. exigeretur enim id <lb/>
            quoque euangelium, quod Paulus inuenit, cui fidem dedit, cui <lb/>
            mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam <lb/>
            ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte <lb/>
            in uacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credidisset <lb n="5"/>
            et non secundum illos euangelizaret. denique ut cum <lb/>
            auctoribus contulit et conuenit de regula fidei, dexteras miscuerunt <lb/>
            et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in <lb/>
            Iudaeos, Paulus in Iudaeos et in nationes. igitur si ipse inluminator <lb/>
            Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi <lb n="10"/>
            suae optauit; quanto magis eam euangelio Lucae expostulem, <lb/>
            quae euangelio magistri eius fuit necessaria? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>