<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis I <lb/>
            angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique <lb/>
            carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et <lb/>
            congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non<lb n="20"/>
            admitteris ad eius dei exempla, quem destruis. nam et <lb/>
            quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non <lb/>
            competunt illi eius exempla, quo nisi diuersus in totum n&lt;m <lb/>
            erit omnino melior atque perfectior. dehinc scito nec illud <lb/>
            concedi tibi, ut putatiua fuerit in angelis caro, sed uerae et <lb n="25"/>
            solidae substantiae humanae. si enim difficile non fuit illi. <lb/>
            putatiuae carni ueros et sensus et actus exhibere, multo <lb/>
            facilius habuit, ueris et sensibus et actibus ueram dedisse <lb/>
            substantiam carnis, uel qua proprius auctor et artifex eius.

<note type="footnote"> 1] cf. Gen. 3, 19. 8] cf. I Cor. 15, 12. 11] cf. I Cor. 15. 14. <lb/>
            1\'21 cf. I Cor. 15, 15. 14] cf. Cor. 15, 17. 18. </note>

<note type="footnote"> 1 reuertentis <hi rend="italic">Lat:</hi> deuertentis <hi rend="italic">MR</hi> 2 sumta <hi rend="italic">M</hi> 7 est <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            8 si Christi <hi rend="italic">lIf</hi>. si Christus <hi rend="italic">R</hi> ualebit <hi rend="italic">MR</hi>. resurresit <hi rend="italic">Pam</hi> 10 resurrpctione <lb/>
            <hi rend="italic">(yr</hi>. loco)-mortuorum <hi rend="italic">om. F</hi> 12 inanis et <hi rend="italic">lun:</hi> inanis 6t <lb/>
            <hi rend="italic">JIR,</hi> inanis est &lt;et) <hi rend="italic">Pam</hi> 23 exempla eius <hi rend="italic">M (corr. m. T)</hi> 27 carni <lb/>
            <hi rend="italic">Kellnerus:</hi> carnis <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="391"/>
            tuus enim deus eo, quod carnem nullam omnino produxerit, <lb/>
            merito fortasse phantasma eius intulerit, cuius non ualuerat <lb/>
            ueritatem, meus autem deus, qui illam de limo sumptam in <lb/>
            hanc reformauit qualitatem, nondum ex semine coniugali et <lb/>
            tamen carnem, aeque potuit ex quacumque materia angelis <lb n="5"/>
            quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in <lb/>
            tot ac talia corpora, et quidem uerbo, aedificauit. et utique, <lb/>
            si deus tuus ueram quandoque substantiam angelorum hominibus <lb/>
            pollicetur, — erunt enim, inquit, sicut angeli — <lb/>
            cur non et deus meus ueram substantiam hominum angelis <lb n="10"/>
            accommodarit (unde)unde sumptam? quia nec tu mihi respondebis, <lb/>
            unde illa apud te angelica sumatur. sufficit mihi hoc <lb/>
            definire, quod deo congruit, ueritatem scilicet eius rei, quam <lb/>
            tribus testibus sensibus obiecit: uisui tactui auditui. difficilius <lb/>
            deo mentiri quam carnis ueritatem (unde)unde producere, <lb n="15"/>
            licet non natae. ceterum et aliis haereticis, definientibus <lb/>
            carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si uere fuisset <lb/>
            humana, certa ratione respondemus, qua et humana uere <lb/>
            fuerit et innata: humana uere propter dei ueritatem, a mendacio <lb/>
            et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab <lb n="20"/>
            hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia <lb/>
            solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut natiuitatem <lb/>
            nostram natiuitate sua reformaret atque ita etiam <lb/>
            mortem nostram morte sua dissolueret resurgendo in carne, <lb/>
            in qua natus est, ut et mori posset. ideoque et ipse cum <lb n="25"/>
            angelis tunc apud Abraham in ueritate quidem carnis apparuit, <lb/>
            sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed ediscentis <lb/>
            iam inter homines conuersari. quo magis angeli, neque ad

<note type="footnote"> 9] Luc. 20, 36. </note>

<note type="footnote"> 1 enim <hi rend="italic">scripsi:</hi> autem <hi rend="italic">MR</hi> deus eo <hi rend="italic">111R,</hi> ab eo <hi rend="italic">F</hi> 4 hanc-qualitatem <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> hac qualitate <hi rend="italic">MR</hi> 5 carnem <hi rend="italic">om. F</hi> 7 ac <hi rend="italic">MF,</hi> et <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            8 tuus <hi rend="italic">om. F</hi> 10 et <hi rend="italic">om. F</hi> 11 undeunde <hi rend="italic">Urs:</hi> unde <hi rend="italic">MR</hi> 12 sumatur, <lb/>
            sufficit <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 undeunde <hi rend="italic">Lat:</hi> unde <hi rend="italic">MR</hi> 18 certa ratione <lb/>
            -= <hi rend="italic">mit dem beslimmten Grunde</hi> qua <hi rend="italic">MR,</hi> quia <hi rend="italic">Oehlerus (in notis)</hi> <lb/>
            27 ediscentis <hi rend="italic">scripsi (cf. 373, 18 et de carne Chr. c</hi>. 6): et discentes <lb/>
            Afii1, discentis i23 </note> <lb/>
             
<pb n="392"/>
            moriendum pro nobis dispositi, breuem carnis commeatum <lb/>
            non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri <lb/>
            eam fuerant. sed (unde)unde sumpta et quoquo modo omnino <lb/>
            demissa, mentiti eam tamen non sunt. si creator facit angelos <lb/>
            spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam uere spiritus<lb n="5"/>
            quam et ignem, idem illos uere fecit et carnem, ut nunc <lb/>
            recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum <lb/>
            homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in <lb/>
            homines formarit aliquando. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>