In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis I angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla, quem destruis. nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla, quo nisi diuersus in totum n