Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt. a uipera, mutuari uenenum, euomat iam hinc proprii ingenii uirus, phantasma uindicans Christum. nisi quod et in ista sententia alios habebit auctores, praecocos et abortiuos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Iohannes antichristos pronuntiauit, negantes Christum in carne uenisse, et tamen non. ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent. : sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem. aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi. 24] cf. I Ioh. 2, 18. 22. 2 domini Lcd: dominum MR 3