<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Discat nunc haereticus ei abundanti cum ipso licebit<lb n="5"/>
            Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus <lb/>
            in hac argumentatione, caecus a caeco, in eandem decidit <lb/>
            foueam. duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos <lb/>
            totidem aduentus eius praenotasse: unum in humilitate, utique <lb/>
            primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et<lb n="10"/>
            tamquam agnus ante tondentem sine uoce, ita non aperiens <lb/>
            os. ne aspectu quidem honestus. adnuntiauimus enim, inquit. <lb/>
            de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti. <lb/>
            et non est species eius neque gloria, et uidimus eum. <lb/>
            et non habebat speciem neque decorem, sed species<lb n="15"/>
            eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo <lb/>
            in plaga et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre <lb/>
            in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo <lb/>
            modicum citra angelos, uermem se pronuntians et non hominem, <lb/>
            ignominiam hominis et nullificamen populi. quae ignobilitatis <lb n="20"/>
            argumenta primo aduentui competunt sicut sublimitatis <lb/>
            secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra <lb/>
            scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem <lb/>
            adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae <lb/>
            scilicet, et petra sane illa apud Danihelem de monte praecisa,<lb n="25"/>
            quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. <lb/>
            de quo aduentu idem prophetes: et ecce cum nubibus caeli i <lb/>
            tamquam filius hominis ueniens uenit usque ad

<note type="footnote">5-388, 19] cf. adu. Iudaeos cap. 14. 7] cf. Matth. 15, 14: Luc. ! <lb/>
            6, 39. 10-121 cr. Ea. 53, 7. 121 cf. Es. 53, 2. 3. 17J cf. Koni. <lb/>
            9, 33. I Petro 2, 6. 7. cf. Es. 28. 16: 8, 14. 18] cf. Ps. 8. 6. 19} cf. <lb/>
            Ps. 21, 7. 23] cf. Es. 28, 16; Ps. 117, 22; Eph. 2, 21; I Petro 2, 4-6. <lb/>
            27] Dan. 7, 13. 14. </note>

<note type="footnote"> 5 discat <hi rend="italic">MRF</hi>. dicat <hi rend="italic">Rt</hi> abunti <hi rend="italic">M</hi> 7 decidit <hi rend="italic">MR\',</hi> deductus <hi rend="italic">R\'J</hi> j <lb/>
            9 totidem <hi rend="italic">om. F</hi> 12 os <hi rend="italic">MR,</hi> os(suum\' <hi rend="italic">Pam</hi> ne <hi rend="italic">MR,</hi> nec <hi rend="italic">FPam</hi> <lb/>
            27 aduentu <hi rend="italic">MR,</hi> &lt;secundo) aduentu <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            i </note> <lb/>
             
<pb n="387"/>
            ueterem dierum. aderat in conspectu eius, et qui adsistebant <lb/>
            adduxerunt illum. et data est ei potestas <lb/>
            regia et omnes nationes terrae secundum genera et <lb/>
            omnis gloria famulabunda. et potestas eius usque <lb/>
            in aeuum quae non auferetur, et regnum eius quod non <lb n="5"/>
            uitiabitur. tunc scilicet habiturus est speciem honorabilem <lb/>
            et decorem indeficientem super filios hominum, - tempestiuus <lb/>
            enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est <lb/>
            gratia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in <lb/>
             aeuum. accingere ensem super femur tuum, potens <lb n="10"/>
            tempestiuitate tua et pulchritudine tua — cum et pater, <lb/>
            posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria <lb/>
            et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. <lb/>
            tunc et cognoscent eum qui compugerunt et caedent pectora <lb/>
            sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerunt eum <lb n="15"/>
            in humilitate condicionis humanae: et homo est, inquit Hieremias, <lb/>
            et quis cognoscet illum? quia et: natiuitatem <lb/>
            eius, Esaias, quis, inquit, enarrabit? sic et apud Zachariam <lb/>
            in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, uerus <lb/>
             summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in <lb n="20"/>
            duos aduentus deliniatur, primo sordidis indutus, id est carnis <lb/>
            passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur <lb/>
            ei. auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma <lb/>
            temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes et exornatus <lb/>
            podere et mitra et cidari munda, id est secundi aduentus <lb n="25"/>
            gloria et honore. si enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur, <lb/>
            faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem

<note type="footnote"> 7] Ps. 44, 3-5. 12] cf. Ps. 8, 6. 13] cf. Ps. 8, 7. 14] cf. <lb/>
            Zaeh. 12, 10, 12. Ioh. 19, 37. 16] Hier. 17, 9. 17] Es. 53, 8. 18] cf. <lb/>
            Zach. 3, 3-5. 26] cf. Leu. 16, 5-10. </note>

<note type="footnote"> 1 (et) aderat <hi rend="italic">Pam</hi> 6 uitiabitur. tunc <hi rend="italic">Eng:</hi> uitiabitur, tunc <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> est <hi rend="italic">Eng (loc. gem. secutus):</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> 7 supra <hi rend="italic">F parenthesit. <lb/>
            indicavit Eng</hi> 9 in aeternum <hi rend="italic">F</hi> 13 &lt;sub&gt; pedibus <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            Ilj humanae &lt;constitutum) <hi rend="italic">Pam</hi> 19 ipsius <hi rend="italic">Pam</hi> 25 cidari manda <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            ddarim mundam <hi rend="italic">M</hi> 26 enim <hi rend="italic">non satis apte hic poni uidetur; aptim<lb/>
             crte in loco gemello, quippe ubi antecedant aliqua de Ioscdech sacerdote,<lb/>
             quae an</hi> hic <hi rend="italic">interciderint suo iure dubitat Eng</hi> </note>

<note type="footnote"> 25* </note> <lb/>
             
<pb n="388"/>
            Christi figurant? pares quidem atque consimiles propter eundem <lb/>
            domini conspectum, quia non in alia uenturus est forma, ut <lb/>
            qui agnosci habeat a quibus laesus est. alter autem eorum <lb/>
            circumdatus coccino, maledictus et consputatus et conuulsus <lb/>
            et compunctus, a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem,<lb n="5"/>
            manifestis notatus insignibus dominicae passionis, alter <lb/>
            uero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum <lb/>
            datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua <lb/>
            delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est <lb/>
            ecclesiae, dominicae gratiae quasi uisceratione quadam frueren <lb n="10"/>
            tur, ieiunantibus ceteris a salute. igitur quoniam primus aduentus <lb/>
            et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus <lb/>
            canebatur, secundus uero et manifestus et deo condignus. <lb/>
            idcirco, quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum <lb/>
            solum intuentes, id est secundum, non inmerito decepti sunt:<lb n="15"/>
            circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. atque <lb/>
            ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non <lb/>
            in sublimitate uenerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse <lb/>
            uenturum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>