<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de <lb n="20"/>
            longinquo. sed exhinc iam ad certum et comminus dimicaturus, <lb/>
            uideo aliquas etiamnunc lineas praeducendas, ad quas <lb/>
            erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. secundum <lb/>
            eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea <lb/>
             Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum <lb n="25"/>
            formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc <lb/>
            in controuersiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua <lb/>
            et causarum defensione commixta obtundant lectoris intentionem.

<note type="footnote"> 1 nero <hi rend="italic">seclusi:</hi> alterum ergo <hi rend="italic">Eng</hi> 2 sustinuisset <hi rend="italic">Eng:</hi> sustinuisse <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 3 inquietasset <hi rend="italic">ltlF,</hi> inquietasse <hi rend="italic">Buulgo</hi> 8 creatorem <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            9 reuelatus <hi rend="italic">R,</hi> reuelatum <hi rend="italic">MF</hi> 10 reuelatns <hi rend="italic">MR,</hi> reuelatus est <hi rend="italic">Rig (nescio <lb/>
            unde) Oehlerus</hi> 11 praecederent. ergo <hi rend="italic">Rig Oehlerus</hi> 20 proluserim <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> praeluserim <hi rend="italic">R</hi> 21 exhinc iam <hi rend="italic">scripsi:</hi> et hinc iam <hi rend="italic">MR</hi> comminuI <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> communis <hi rend="italic">F,</hi> cominuB <hi rend="italic">R</hi> 24 ut postea &lt;a) Christo suo <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            28 commixta <hi rend="italic">scripsi:</hi> commixtae <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="382"/>
            duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc <lb/>
            aduersariis nostris: unam, qua futura interdum pro iam transactis <lb/>
            enuntiantur. nam et diuinitati competit quaecumque decreuerit <lb/>
            ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis, <lb/>
            apud quam uniformen statum temporis dirigit aeternitas <lb n="5"/>
            ipsa, et diuinationi propheticae magis familiare est id, quod <lb/>
            prospiciat, dum prospicit, iam uisum atque ita iam expunctum. <lb/>
            id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam: <lb/>
            dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in <lb/>
            palmas, faciem meam uero non auerti a sputaminibus. <lb n="10"/>
            siue enim Christus iam tunc in semetipsum, secundum nos, <lb/>
            siue prophetes de semetipso, secundum Iudaeos, pronuntiabat, <lb/>
            nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. alia species <lb/>
            erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias <lb/>
            et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt nam<lb n="15"/>
            et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen, ut sapam <lb/>
            de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus <lb/>
            lacte et melle manantem, (non tamen,) ut de glebis credas te <lb/>
            umquam placentas et Samias coacturum, quia nec statim aquilicem <lb/>
            et agricolam se deus repromisit dicens: ponam flumina <lb n="20"/>
            in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum; <lb/>
            sicut et praedicans de nationum conuersione: benedicent me <lb/>
            bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab <lb/>
            hirundinum pullis et uulpeculis et illis monstruosis fabulosisque <lb/>
            cantricibus fausta omina relaturus est. et quid ego de <lb n="25"/>
            isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam <lb/>
            legem indulgentem bobus terentibus os liberum non de bobus, <lb/>
            sed de nobis interpretetur, et petram, potui subministrando

<note type="footnote"> 9] Es. 50, 6. 16] cf. Ioel 3, 18. 17] cf. Exod. 3, 8. 20J Es. <lb/>
            41, 19. 22] Es. 43, 20. 27] cf. I Cor. 9, 9—10. cf. Deut. 5. 2o. <lb/>
            28] ct\'. I Cor. 10, 4. </note>

<note type="footnote"> 5 temporum <hi rend="italic">Pam</hi> 6 ipsa. et <hi rend="italic">uulgo</hi> 10 uero <hi rend="italic">om</hi>. F 17 defrutum <lb/>
            <hi rend="italic">MRJ,</hi> defructum <hi rend="italic">F,</hi> fructum <hi rend="italic">Rl</hi> 18 non tamen <hi rend="italic">add. R3, om. MRy <lb/>
            19 Samias MR, psomias Lat cocturum Leopoldus 21 in (alt. loco) otn. <lb/>
             F</hi> cedrum et buxum <hi rend="italic">Pam</hi> 24 uulpiculis <hi rend="italic">M</hi> fabulosisque <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            26 ethnicorum <hi rend="italic">Lat</hi> 27 bobus <hi rend="italic">(utroque loco) JI,</hi> bubus <hi rend="italic">R uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="383"/>
            comitem, Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas <lb/>
            duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et <lb/>
            suggerens Ephesiis, quod in primordio de homine praedicatum <lb/>
            est, relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam <lb/>
            carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>