<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>\'Immo\', inquis, \'spero ab illo, quod et ipsum faciat ad <lb/>
            testimonium diuersitatis, regnum dei aeternae et caelestis <lb n="5"/>
            possessionis. ceterum uester Christus pristinum statum Iudaeis <lb/>
            pollicetur ex restitutione terrae et post decursum uitae apud <lb/>
            inferos in sinu Abrahae refrigerium\'. (0) deum optimum, si reddit <lb/>
            placatus quod et abstulerat iratus! o deum tuum, qui et eaedit <lb/>
            et sanat, condit mala et facit pacem! o deum etiam ad inferos <lb n="10"/>
            usque misericordem! sed de sinu Abrahae suo tempore. de <lb/>
            restitutione uero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei ita ut describitur <lb/>
            sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo <lb/>
            allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum <lb/>
            et fructum eius spiritaliter competat, et longum est persequi <lb n="15"/>
            et in alio opere digestum, quod inscribimus (de spe fidelium&gt;, <lb/>
            et in praesenti uel eo otiosum, quia non de terrena, sed de <lb/>
            caelesti promissione sit quaestio. nam et confitemur in terra <lb/>
            nobis regnum promissum, sed ante caelum, sed alio statu, <lb/>
            utpote post resurrectionem in mille annos in ciuitate diuini <lb n="20"/>
            operis Hierusalem caelo delatum, quam et apostolus matrem <lb/>
            nostram sursum designat. et politeuma nostrum, id est municipatum, <lb/>
            in caelis esse pronuntians, alicui utique caelesti ciuitati <lb/>
            eum deputat. hanc et Ezechiel nouit et apostolus Iohannes <lb/>
            uidit et qui apud fidem nostram est nouae prophetiae sermo <lb n="25"/>
            testatur, ut etiam effigiem ciuitatis ante repraesentationem eius <lb/>
            conspectui futuram in signum praedicarit. denique proxime <lb/>
            expunctum est orientali expeditione. constat enim ethnicis <lb/>
            quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis <lb/>
            momentis ciuitatem de caelo pependisse, omni moeniorum

<note type="footnote"> 8] cf. Luc. 16, 22. 9] cf. Hiob 5, 18. cf. Dent. 32, 39. 10] cf. <lb/>
            Es. 45, 7. 20] cf. Apoc. 21, 2. 21] cf. Gal. 4, 26. 22] cf. Phil. <lb/>
            3. 20. 24] cf. Ez. 48, 30-35. cf. Apoc. 21, 2. </note>

<note type="footnote"> 8 <hi rend="italic">o addidi 12 uero R, uerae M 13 sperant 223, separant MRl</hi> 17 terrena <lb/>
            <hi rend="italic">Jt,</hi> terra <hi rend="italic">M</hi> 21 delatum <hi rend="italic">scripsi (sc. regnum):</hi> delata <hi rend="italic">MR</hi> 22 designat, <lb/>
            <hi rend="italic">et uulgo 25 uidit. et ulgo</hi> 26 testaturJRS, testatusilfJZ1 27 paoximeoan.l?, </note>

<note type="footnote"> z7 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="420"/>
            habitu euanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. <lb/>
            hanc dicimus excipiendis (de) resurrectione sanctis et refouendis <lb/>
            omnium bonorum, utique spiritalium, copia in compensationem <lb/>
            eorum, quae in saeculo uel despeximus uel amisimus, <lb/>
            a deo prospectam, siquidem et iustum et deo dignum<lb n="5"/>
            illic quoque exultare famulos eius, ubi sunt et adflicti in <lb/>
            nomine ipsius. haec ratio regni (sub)caelestis. post cuius mille <lb/>
            annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio <lb/>
            pro meritis maturius uel tardius resurgentium, tunc, et mundi <lb/>
            destructione et iudicii conflagratione commissa, demutati in<lb n="10"/>
            atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae <lb/>
            superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo <lb/>
            nunc sic [ideo] retractatur, quasi non praedicato apud creatorem <lb/>
            ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et <lb/>
            solo sit reuelatum. disce iam hinc illud et praedicatum a creatore<lb n="15"/>
            et sine praedicatione credendum apud creatorem. quid <lb/>
            tibi uidetur? cum Abrahae semen post primam promissionem. <lb/>
            qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque <lb/>
            stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis <lb/>
            auspicia sunt? cum Isaac benedicens Iacob, filium suum: det <lb n="20"/>
            ait, tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae. <lb/>
            nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? denique animaduertenda <lb/>
            est hic etiam structura benedictionis ipsius. nam <lb/>
            circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura <lb/>
            est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda <lb n="25"/>
            terrenae opimitatis. nos enim primo ad caelestia inuitamur. <lb/>
            cum a saeculo auellimur, et ita postea inuenimur etiam terrena <lb/>
            consecuturi. et euangelium uestrum quoque habet: quaerite <lb/>
            primum regnum dei, et haec adicientur uobis. <lb/>
            ceterum ad Esau praemittit benedictionem terrenam et subicit

<note type="footnote"> 10] cf. I Cor. 15, 52-53. 18] cf. Gen. 22, 17. 20] Gen. 27, 2S. <lb/>
            28] Luc. 12, 31. </note>

<note type="footnote"> 2 de <hi rend="italic">addidi 7 (sub)eaelestisscripsi(cj.I. 12et419,21-22et30):caelestis <lb/>
            JfjR</hi> 9 meritos <hi rend="italic">M</hi> (o <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr. tn. J)</hi> 10 conflagratione i23, confragationo 3f, <lb/>
            confragrationeJJ1 11 athomoM <hi rend="italic">13 sicl?, sitilf ideo om.M(margini adscripsit<lb/>
             m. 1)</hi> 18 <hi rend="italic">quaMg: quamilf22</hi> 25 orisJf 28 et-quoque <hi rend="italic">utsaepius</hi> <lb/>
            uestrum quoque <hi rend="italic">M,</hi> quoque uestrum <hi rend="italic">R</hi> 30 praemittit <hi rend="italic">scripsi:</hi> promittit <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="421"/>
            caelestem, de opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio <lb/>
            tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, <lb/>
            priorum natu et posteriorum adfectu filiorum, a terrenis bonis, <lb/>
            imbuta per legem, postea ad caelestia per euangelium credendo <lb/>
            deducitur. cum uero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra <lb n="5"/>
            ad caelum et angelos alios ascendentes alios descendentes et <lb/>
            innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur <lb/>
            scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perueniant, <lb/>
            unde alii decidant, *** domini constitutum esse iudicium. <lb/>
            cur autem, ut euigilauit et primum loci horrore concussus <lb n="10"/>
            est, conuertitur ad interpretationem somnii? cum enim dixisset: <lb/>
            quam terribilis locus iste! non est, inquit, aliud, sed <lb/>
            aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim <lb/>
            uiderat, templum dei et portam eundem, per quem aditur in <lb/>
            caelum. et utique portam caeli non nominasset, si caelum non <lb n="15"/>
            aditur apud creatorem. sed est et porta quae recipit et quae perducit <lb/>
            (uia) strata iam a Christo, de quo Amos: qui aedificat <lb/>
            in caelum ascensum suum, utique non sibi soli sed et <lb/>
            suis. qui cum illo erunt. et circumdabis enim illos tibi, <lb/>
            inquit, tamquam ornamentum sponsae. ita per illum ascensum <lb n="20"/>
            ad caelestia regna tendentes miratur spiritus dicens: <lb/>
            uolant uelut qui sunt milui, ut nubes uolant et uelut <lb/>
            pulli columbarum ad me, scilicet simpliciter, ut columbae. <lb/>
            auferemur enim in nubes obuiam domino secundum <lb/>
            apostolum, — illo scilicet filio hominis ueniente in nubibus <lb n="25"/>
            secundum Danihelem — et ita semper cum domino erimus,

<note type="footnote"> 1] Gen. 27, 39. 5] cf. Gen. 28, 12. 13. 12] Gen. 28, 17. 14] cf. <lb/>
            loh. 2, 19-21. cf. lob. 10, 7. 17] Am. 9, 6. 19] Es. 49, 18. <lb/>
            22] Es. 60, 8. 24] I Thess. 4, 17. 25] cf. Dan. 7,13. 26] cf. II Cor. 5, 8. </note>

<note type="footnote"> 6 alios descendentes <hi rend="italic">et scripsi:</hi> et alios <hi rend="italic">descendentes MR</hi> 9 decidant <lb/>
            R. decident <hi rend="italic">M,</hi> decidant &lt;et) <hi rend="italic">Eng lacunam signaui:</hi> domin&lt;o autem <lb/>
            desuper innixo et hoc et illud in doroin)i <hi rend="italic">uelim suppleri</hi> iudicium <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            iudicio <hi rend="italic">Urs</hi> iudicium. cur <hi rend="italic">Eng:</hi> iudicium? cur <hi rend="italic">uulgo</hi> 11 somnii <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            somni <hi rend="italic">R</hi> 12 terribilis <hi rend="italic">M,</hi> terribilis est <hi rend="italic">R uulgo</hi> 14 in caelum <hi rend="italic">M,</hi> caelum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            17 nia <hi rend="italic">addidi</hi> strata iam <hi rend="italic">MR,</hi> strata uia <hi rend="italic">Lat</hi> 24 auferemur <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            auferamur <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="422"/>
            eatenus, dum et in terra et in caelo qui ob utriusque promissionis <lb/>
            ingratos ipsa etiam elementa testatur: audi, <lb/>
            caelum, et in aures recipe, terra. et ego quidem, etiam- i <lb/>
            si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente, <lb/>
            satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium,<lb n="5"/>
            quod iam terrenam gratiam teneam; expectarem aliquid et de <lb/>
            caelo a deo caeli sicut et terrae: ita crederem Christum <lb/>
            sublimiora pollicentem eius esse, qui humiliora promiserat. <lb/>
            qui experimenta maiorum de paruulis fecerat, qui hoc inauditi, <lb/>
            si forte, regni praeconium soli Christo reseruauerat, ut per <lb n="10"/>
            famulos quidem terrena gloria, caelestis uero per ipsum dominum <lb/>
            adnuntiaretur. at tu hinc quoque alium argumentaris <lb/>
            Christum, quod regnum nouum adnuntiet. prius est, aliquod <lb/>
            exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae <lb/>
            promissionis, quam spero — nam didici —; immo ante omnia <lb n="15"/>
            est, ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum <lb/>
            probes eius. at nunc uocas ad caenam nec domum ostendis: <lb/>
            adlegas regnum nec regiam monstras. an qui» Christus tuus <lb/>
            caeleste regnum repromittit non habens caelum? quomodo et <lb/>
            hominem praestitit non habens carnem? o phantasma omne! <lb n="20"/>
            o praestigia magna etiam promissionis! 
</p></div></div></div></body></text></TEI>