Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatus, qualiter adnuntiabatur, non alius haberi debeat quam qui talis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides ei praeiudicio maioris partis, quae a diuersa sententia uel in dubium deducuntur uel negantur. amplius nunc superstruimus ea quoque paria ex scripturis creatoris, quae post Christum futura praecinebantur. nec (haec) enim dispositio expuncta inueniretur, si non ille uenisset, post quem habebat euenire. aspice uniuersas nationes de uoragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem, ad deum Christum. et, si audes, nega prophetatum. sed statim tibi in psalmis promissio patris occurret: filius meus es tu, ego hodie generaui te. postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. nec poteris magis Dauid filium eius uindicare quam Christum, aut terminos terrae Dauid potius promissos. qui intra unicam Iudaeorum gentem regnauit, quam Christo. qui totum iam orbem euangelii sui fide cepit. sic et per Esaiam: ecce dedi te in dispositionem generis, in lucem nationum, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsoluere de uinculis uinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. quae si per 4-411, 2J cf. adu. Iadaeos c. 11 extr. et c. 12. 16] Ps. 2, 7—S. 23J Es. 42, 6—7. 1 propter mortem consecuturum seclusit Itm 2 consecuturum Panl: consecuturus MR 8 a dinersa sententia (= parte) scripsi: ad diuersas sententias MR 10 quae scripsi: quaeque MR, quaequae Oehkru* 11 haec addidi 14 < et) ad eius Christum fort. (sec. loco gem.) 16 occurret MNPam, occurrit R 17 de me MR, a me PamN 19 eius MR, eum Patn 21 regnauit R, regnarit MN Pam 23 te om. F generis