<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito <lb/>
            uenisse, primo qua et ipse dei sui filius, — hoc enim ordinis <lb/>
            fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius <lb/>
            et ante pater de filio testaretur quam filius de patre — dehinc <lb/>
            et qua missus, praeter filii nomen. proinde enim praecessisse <lb n="5"/>
            debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia <lb/>
            nemo ueniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua <lb/>
            adfirmatione defendit, sed ab ipsa defendi se potius expectat <lb/>
            praeeunte suggestu eius, qui auctoritatem praestat. ceterum nec <lb/>
            filius agnoscetur quem numquam pater nuncupauit nec missus <lb n="10"/>
            credetur quem numquam mandator designauit. nuncupaturus<lb/>
            pater et designaturus mandator, si fuisset. suspectum habebitur <lb/>
            omne quod exorbitarit a regula rerum, quae principales gradus <lb/>
            non sinit posterius agnosci: patrem post filium et mandatorem <lb/>
            post mandatum et deum post Christum. nihil origine sua prius <lb n="15"/>
            est in agnitione, quia nec in dispositione. \'subito filius et subito <lb/>
            missus et subito Christus\'. atquin nihil putem a deo subitum. <lb/>
            quia nihil a deo non dispositum. si autem dispositum, cur <lb/>
            non et praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione<lb/>
            et diuinum ex dispositione? et utique tantum opus, <lb n="20"/>
            quod scilicet humanae saluti parabatur, uel eatenus subitum <lb/>
            non fuisset, qua per fidem profuturum. in quantum enim credi<lb/>
            habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut <lb/>
            credi posset, substructum fundamentis dispositionis et praedicationis,<lb/>
            quo ordine fides informata merito et homini indiceretur <lb n="25"/>
            a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere. : <lb/>
            quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>