<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. adest<lb n="5"/>
            rursus Esaias: adnuntiauimus, inquit, coram ipso: uelut <lb/>
            puerulus, uelut radix in terra sitienti, et non est species <lb/>
            eius neque gloria, et uidimus eum, et non habebat <lb/>
            speciem neque decorem, sed species eius inhonorata. <lb/>
            deficiens citra omnes homines, sicut et supra patris ad<lb n="10"/>
            filium uox: quemadmodum expauescent multi super te. <lb/>
            sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. quodcumque <lb/>
            illud corpusculum sit, quonam habitu et quonam conspectu <lb/>
            fuit? si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus <lb/>
            erit Christus. talis enim habitu et adspectu adnuntiabatur. <lb n="15"/>
            nam etsi tempestiuus decore apud Dauid citra filios <lb/>
            hominum, sed in allegorico illo statu gratiae spiritalis, cum <lb/>
            accingitur ense sermonis, qui uere species et decor et gloria <lb/>
            ipsius est. ceterum in corporali habitu apud eundem prophetam <lb/>
            uermis etiam et non homo, ignominia hominis <lb n="20"/>
            et nullificamen populi. neque interiorem qualitatem eius <lb/>
            eiusmodi adnuntia sunt. si enim plenitudo in illo spiritus constitit., <lb/>
            agnosco uirgam de radice Iesse: flos eius meus erit Christus.,\' <lb/>
            in quo requieuit secundum Esaiam spiritus sapientiae et, <lb/>
            intellectus, spiritus consilii et uigoris, spiritus agnitionis<lb n="25"/>
            et pietatis, spiritus timoris dei. neque enim ulli\'

<note type="footnote">6] Es. 53, 2-3, 11] Es. 52, 14. 16] Pa. 44, 3. 17] cf. Ps. 44, 4. <lb/>
            20] Pa. 21, 7. 24] Ea. 11, 2-3. 26—405, 24] cf. adn. Iudaeos c. lJ. </note>

<note type="footnote"> 10 bomines. sicut <hi rend="italic">uulgo</hi> 12 <hi rend="italic">uerba</hi> quodcumque-adnuutiabatur. <hi rend="italic">quae <lb/>
            in MR supra post</hi> cum scripturis conferamus <hi rend="italic">leguntur, huc transposui</hi> <lb/>
            13 illud corpusculum <hi rend="italic">c/. supra l. 6, 7, 10</hi> quonam habitu et quonam <lb/>
            conspectu <hi rend="italic">scripsi:</hi> quoniam habitum et quoniam <hi rend="italic">conspectum MR</hi> 14 fnit <lb/>
            <hi rend="italic">scil. Iesus Christus</hi> fuit. si <hi rend="italic">ltulgo</hi> 16 citra <hi rend="italic">MR (c/. adu. Iud. 14):</hi> <lb/>
            supra <hi rend="italic">Pam</hi> 18 ensera Pam 19 in corporali habitu <hi rend="italic">scripsi:</hi> habita <lb/>
            incorporabili <hi rend="italic">MR</hi> 22 eiusmodi <hi rend="italic">R3,</hi> cuiusmodi <hi rend="italic">MRl</hi> adnuntia sunt <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> adnuntias <hi rend="italic">(ex</hi> adnuntia §) <hi rend="italic">MRl,</hi> adnuntiat <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="405"/>
            hominum uniuersitas spiritalium documentorum competebat <lb/>
            nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum, <lb/>
            ex stirpe autem Iesse deputatum per Mariam, inde consemdam. <lb/>
            expostulo autem de proposito: si das ei omnis humilitatis et <lb/>
            patientiae et tranquillitatis intentionem et ex his Esaiae erit <lb n="5"/>
            Christus, — homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, <lb/>
            qui tamquam ouis ad uictimam adductus est <lb/>
            et tamquam agnus ante tondentem non aperuit os, <lb/>
            qui neque contendit neque clamauit nec audita est foris <lb/>
            uox eius, qui arundinem contusam, id est quassam Iudaeorum <lb n="10"/>
            fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum <lb/>
            ardorem gentium, non extinxit — non potest <lb/>
            alius esse, quam qui praedicebatur. oportet (et) actum eius <lb/>
            ad scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione <lb/>
            distinctum: praedicationis et uirtutis. sed de utroque <lb n="15"/>
            titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum quoque Marcionis <lb/>
            euangelium excuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum <lb/>
            illuc differamus, quasi in rem praesentem, hic autem <lb/>
            generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem <lb/>
            interim adnuntiari Christum per Esaiam: quis enim, <lb n="20"/>
            inquit, in uobis, qui deum metuit, [et] exaudiat uocem <lb/>
            filii eius? item medicatorem: ipse enim, inquit, <lb/>
            imbecillitates nostras abstulit et languores portauit <lb/>
            t. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>