<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc, si nomen Christi, ut sportulam furunculus, cap-; <lb/>
            tauit, cur etiam Iesus uoluit appellari, non tam expectabili; <lb/>
            apud Iudaeos nomine? nec enim, si nos, per dei gratiam intellectum <lb/>
            consecuti sacramentorum eius, hoc quoque nomen<lb n="10"/>
            agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta : <lb/>
            est sapientia, nota erit res. denique ad hodiernum Christum\' <lb/>
            sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum  <lb/>
            quam Iesum. qui ergo et in eo nomine uenit, in quo Christus \' <lb/>
            non praesumebatur? potuit in eo solo nomine uenisse, quod <lb n="15"/>
            solum praesumebatur. ceterum cum duo miscuit, speratum <lb/>
            et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. siue enim \' <lb/>
            ideo Christus, ut interim quasi creatoris inreperet, obstrepit <lb/>
            Iesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris, siue <lb/>
            (ideo Iesus,) ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia<lb n="20"/>
            non alterius sperabatur Christus quam creatoris. quid horum \' <lb/>
            constare possit, ignoro. constabit autem utrumque in Christo I <lb/>
            creatoris, in quo inuenitur etiam Iesus. quomodo, inquis? : <lb/>
            disce et hic cum partiariis erroris tui, Iudaeis. cum successor I <lb/>
            Moysi destinaretur Auses, filius Naue, transfertur certe de <lb n="25"/>
            pristino nomine et incipit uocari Iesus. certe, inquis. hanc <lb/>
            prius dicimus figuram futuri fuisse. nam quia Iesus Christus\' <lb/>
            secundum populum — quod sumus nos, nati in saeculi desertis <lb/>
            - introducturus erat in terram promissionis melle et lacte,

<note type="footnote">11J cf. Es. 29, 14. 24-403, 20] cf. adu. Iadaeos c. 9. 24] cf. Ios.\' <lb/>
            1,1-9. 25] cf.Num. 13,9.17. 28] cf. Nom. 14,29-31. 29] cf. Exod.3. S. </note>

<note type="footnote"> 4 nec <hi rend="italic">eras. M</hi> 5 crediderint <hi rend="italic">scil. Iudaei</hi> 6 euangelium <hi rend="italic">breuiter dictum <lb/>
            pro:</hi> euangelii examinatio, <hi rend="italic">quae sequetur ira libro IIII</hi> probauit <hi rend="italic">susp. Eng <lb/>
            (cf. Matih. 24, 24; Marc. 13, 22)</hi> 15 non <hi rend="italic">om. R1</hi> praesumebatur. potuit <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 18 ideo R, in deo <hi rend="italic">MF</hi> obstrepit <hi rend="italic">Urs;</hi> obrepitiUiJ 20ideolesus <lb/>
            <hi rend="italic">add. Urs</hi> 21 non <hi rend="italic">om. F</hi> 22 constare <hi rend="italic">in ras. a m. 1M</hi> 25 Auaes R, auies 31 </note> <lb/>
             
<pb n="403"/>
            manantem, — id est (in) uitae aeternae possessionem, qua nihil <lb/>
            dulcius — idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, <lb/>
            sed per Iesum, (id est) per euangelii gratiam, prouenire <lb/>
            habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi <lb/>
            (praeceptis.) — petra enim Christus — ideo is uir, qui in huius <lb n="5"/>
            sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus <lb/>
            est figura, Iesus cognominatus. hoc nomen ipse Christus <lb/>
            suum iam tunc esse testatus est, cum ad Moysen loquebatur. <lb/>
            quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus? <lb/>
            cum ergo mandato diceret populo: ecce ego mitto angelum <lb n="10"/>
            meum ante faciem tuam. qui te custodiat in uia et <lb/>
            introducat in terram, quam paraui tibi; intendite illi <lb/>
            et exaudite eum, ne inobaudieritis eum; non enim <lb/>
            celabit te, quoniam nomen meum super illum est, <lb/>
             angelum quidem eum dixit ob magnitudinem uirtutum, quas <lb n="15"/>
            erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet <lb/>
            diuinam uoluntatem, Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum. <lb/>
            id enim nomen suum confirmauit, quod ipse ei indiderat, <lb/>
            quia non angelum nec Ausen, sed legum eum iusserat <lb/>
             exinde uocitari. ergo si utrumque nomen competit in Christum <lb n="20"/>
            creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, <lb/>
            sicut nec reliquus ordo. facienda est denique iam hinc <lb/>
            inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, <lb/>
            qua determinatum sit nihil omnino commune esse <lb/>
             debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. nam et a <lb n="25"/>
            nobis proinde diuersitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda <lb/>
            est, quia nec uos probare poteritis alterius dei uenisse

<note type="footnote"> 4] cf. Ios. 5, 2. 5] cf. I Cor. 10, 4. 10] Exod. 23, 20-21. <lb/>
            1*J cf. Nura. 13, 17. </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">addidi (sec. loco gem.)</hi> 3 id est <hi rend="italic">add. Pam (sec. loc. gem.)</hi> õ praeceptis <lb/>
            <hi rend="italic">add. Pam (sec. lac. gem.)</hi> 6 imagine <hi rend="italic">Pam</hi> 12 intende—exaudi <lb/>
            —inobaudieris <hi rend="italic">Pam</hi> 13 obaudieritis <hi rend="italic">M</hi> (in <hi rend="italic">a. u. add. m. 1)</hi> 14 celabit <lb/>
            <hi rend="italic">Eng:</hi> celauit <hi rend="italic">MF,</hi> celaui <hi rend="italic">Huulgo</hi> 15 eum <hi rend="italic">R3,</hi> meam <hi rend="italic">JZi?1</hi> 18 id <lb/>
            rnim <hi rend="italic">scripsi (loc. gem. secutus; cf. supra:</hi> quoniam nomen meum super <lb/>
            illum est): identidem <hi rend="italic">MR</hi> 19 <hi rend="italic">auxsen M</hi> 21 creatoris-Christum <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            22 nec 31, non R 25 Christo ...V, Christum <hi rend="italic">R</hi>. </note>

<note type="footnote"> 26* </note> <lb/>
             
<pb n="404"/>
            Christum, nisi eum longe alium demonstraueritis a Christo <lb/>
            creatoris, nec nos eum creatoris uindicare, nisi talem eum <lb/>
            ostenderimus, qualis constituitur a creatore. de nominibus iam, <lb/>
            obduximus: mihi uindico Christum, mihi defendo Iesum.I
</p></div></div></div></body></text></TEI>