<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>De quaestione carnis et per eam natiuitatis et unius <lb/>
            interim nominis Emmanuhelis hucusque. de ceteris uero nominibus, <lb/>
            et inprimis Christi, quid pars diuersa respondebit? si <lb/>
            proinde commune est apud uos Christi nomen quemadmodum <lb n="20"/>
            et dei, ut sic utriusque dei filium Christum competat dici. <lb/>
            sicut utrumque patrem deum, certa ratio huic argumentationi <lb/>
            refragabitur. dei enim nomen, quasi naturale diuinitatis, potest <lb/>
            in omnes communicari, quibus diuinitas uindicatur, sicut et <lb/>
            idolis, dicente apostolo: nam et sunt qui dicuntur dii <lb n="25"/>
            siue in caelo siue in terris, Christi uero nomen, non ei <lb/>
            natura ueniens sed ex dispositione. proprium eius efficitur, a <lb/>
            quo dispositum inuenitur, nec in communicationem alii deo

<note type="footnote"> 4] Ps. 44, 5. - 6] Ps. 44, 6. H] ib. 25] I Cor. 8, 5. </note>

<note type="footnote"> 4 deducet <hi rend="italic">R (sic et in loco gemello cod. Fuld.), deducit M</hi> 6 utique <hi rend="italic">Lnt</hi> <lb/>
            7 minae et traducticmes <hi rend="italic">JIR</hi>. minantes traductionem <hi rend="italic">Pam (ex loco gemellll. <lb/>
            quipotius hinc sanundus mihi uidetur)</hi> transfigentes <hi rend="italic">MRl</hi>. transfigurantas <lb/>
            <hi rend="italic">R3 (errore typotltetico, ut uidetur)</hi> 11 allegorica <hi rend="italic">MR*,</hi> allegorice Rl <lb/>
            21 sic <hi rend="italic">scripxi:</hi> sicut <hi rend="italic">JIR</hi> 22 sicut <hi rend="italic">scripsi:</hi> sic <hi rend="italic">MR</hi> deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            dominum <hi rend="italic">MR</hi> certa <hi rend="italic">JIRI,</hi> certe <hi rend="italic">R\'.1 uulgo</hi> 28 inuenitur. nec <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="401"/>
            subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem. cui <lb/>
            et nomina priuata debebit. quale est enim, quod diuersas dispositiones <lb/>
            duorum commentati deorum societatem nominum <lb/>
            admittunt in discordia dispositionum, quando nulla magis <lb/>
            probatio adsisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in <lb n="5"/>
            dispositione eorum etiam diuersitas nominum inueniretur? nullus <lb/>
            enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum <lb/>
            consignatur. quibus deficientibus, si quando, nunc Graeca <lb/>
            catachresis de alieno abutendo succurrit. apud deum autem <lb/>
            deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositio <lb n="10"/>
            eius. quis hic deus est, qui filio quoque suo nomina a creatore <lb/>
            uindicat, non dico aliena, sed uetera et uulgata, quae uel sic <lb/>
            non competerent deo nouo et incognito? quomodo denique <lb/>
            docet nouam plagulam non adsui ueteri uestimento nec uinum <lb/>
             nouum ueteribus utribus credi, adsutus ipse et inditus nominum <lb n="15"/>
            senio? quomodo abscidit euangelium a lege, tota lege <lb/>
            uestitus, in nomine scilicet Christi? quis illum prohibuit aliud <lb/>
            uocari, aliud praedicantem, aliunde uenientem, cum propterea <lb/>
            nec corporis susceperit ueritatem, ne Christus creatoris crederetur? <lb/>
             uane autem noluit eum se uideri, quem uoluit uocari, <lb n="20"/>
            quando et si uere corporeus fuisset, magis Christus creatoris <lb/>
            non uideretur, si non uocaretur. at nunc substantiam respuit, <lb/>
            cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. <lb/>
            si enim Christus unctus est, ungui (autem) utique corporis <lb/>
            passio est, qui corpus non habuit ungui omnino non potuit; <lb n="25"/>
            qui ungui omnino non potuit Christus uocari nullo modo <lb/>
            potuit. aliud est, si et nominis phantasma adfectauit. (sed <lb/>
            quomodo\', inquit, \'inreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne <lb/>
            apud eos et familiare nomen\'? inconstantem aut

<note type="footnote"> 14] cf. Matth. 9, 16. 17. </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">discordia scripsi: discordiam MR</hi> 6 dispositionei23, <hi rend="italic">dispositionem MR1</hi> <lb/>
            K tunc <hi rend="italic">Ciacconius</hi> 9 catachresis <hi rend="italic">F,</hi> catachersis <hi rend="italic">.hI,</hi> katachreBis <hi rend="italic">R uulgo</hi> <lb/>
            10 deficere puto nihil debere <hi rend="italic">Eng</hi> dispositio <hi rend="italic">scripsi (cf. supra l. 1<lb/>
             tt 6):</hi> dispositiones <hi rend="italic">MR</hi> 11 filio suo nomina quoque <hi rend="italic">fort</hi>. 14 ueteri.. <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 15 inditus <hi rend="italic">M,</hi> inclitua <hi rend="italic">F,</hi> indutus <hi rend="italic">R uulgo</hi> 16 senio <hi rend="italic">datiuum <lb/>
            intellege aeque pendentem ab</hi> adsutus <hi rend="italic">ut ab</hi> inditus 17 in <hi rend="italic">deleri uult Eng</hi> <lb/>
            19 susperit <hi rend="italic">M</hi> (ce 8. u. <hi rend="italic">add. m. 1)</hi> 24 autem <hi rend="italic">addidi</hi> 25 est. qui <hi rend="italic">uulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 26 </note> <lb/>
             
<pb n="402"/>
            subdolum deum narras: aut diffidentiae aut malitiositatis consilium <lb/>
            est fallendo quid promouere. multo liberius atque <lb/>
            simplicius egerunt pseudoprophetae, aduersus creatorem in sui <lb/>
            dei nomine uenientes. sed nec effectum consilii huius inuenio, ! <lb/>
            cum facilius aut suum crediderint Christum aut planum potius<lb n="5"/>
            aliquem quam alterius dei Christum, sicut euangelium probabit. I
</p></div></div></div></body></text></TEI>