Aeque sono nominum duceris, cum uirtutem Damasci et spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis, quasi bellatorem portendant Christum creatoris, non animaduertens quid scriptura praemittat: quoniam priusquam cognoscat (puer) uocare patrem et matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum. ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an hominem iam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. scilicet uagitu ad arma esset conuocaturus infans, et signa belli non tuba sed crepitacillo daturus, nec ex equo uel de curru uel de muro sed de nutricis aut gerulae suae collo siue dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammillis subacturus! aliud est, si penes Ponticos barbaricae gentis infantes in proelium erumpunt, credo, ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare. enimuero, si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam uirum facere, ante uirtutem Damasci sumere quam patris et matris uocabulum nosse. sequitur, ut figurata pronuntiatio uideatur. sed et uirginem\'. inquit, \'parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae\'. et merito. praestruxit enim fidem incredibili rei rationem edendo, quod in signum esset futura: propterea, inquit, dabit uobis dominus signo: ecce uirgo concipiet in utero 9] Es. 8, 4. 27] Es. 7, 14. 2 proprie scripsi: proprius MR 6 aeque Pam Pam 22 praeteudet MRX, pertendet R3 congregabit HI . congreganit MRl 23 omnium ualentiam susp. Eng argentum. de illo autem tunc auri munere etiam Dauid: et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: reges Arabum et Saba munera offerent illi. nam et magos reges habuit fere oriens et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc uirtutem Christus accepit accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae ipsos magos, qui cum illum cognouissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idolatriae, credentes uidelicet in Christum. idolatriam enim Samariae nomine notauit, ut ignominiosae ob idolatriam, qua desciuerat tunc a deo sub rege Hieroboam. nec hoc enim nouum est creatori, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. nam et archontas Sodomorum appellat archontas Iudaeorum et populum ipsum populum Gomorrae uocat, et idem alibi: pater, inquit, tuus Amorreus et mater tua Cethea, ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam suos filios dixerat: filios generaui et exaltaui. sic et Aegyptus nonnumquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et maledictionis elogio. sic et Babylon etiam apud Iohannem nostrum Romanae urbis figura est, proinde magnae et regno superbae et sanctorum dei debellatricis. hoc itaque usu magos quoque Samaritarum appellatione titulauit, despoliatos quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idolatriam. aduersus regem autem Assyriorum aduersus Herodem intellege, cui utique aduersati sunt magi tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.