Prouoca nunc, ut soles, t ad hanc Esaiae comparationem Christi, contendens illam in nullo conuenire. \'primo enim\', inquis, (Christus Esaiae Emmanuhel uocari habebit, dehinc uirtutem sumere Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum\'. porro iste, qui uenit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque ulla re bellica functus est. at ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. subiuncta est enim et interpretatio Emmanuhelis: nobiscum deus, uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum. sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuhel, suae gentis est, sensus autem eius, quod est deus nobiscum, ex interpretatione communis est. quaere ergo an ista uox (nobiscum deus\\ quod est Emmanuhel, exinde quod Christus inluxit, agitetur in Christo. et puto. non negabis, utpote qui et ipse dicas ( ό deun nobiscum\\ [dicitur] id est Emmanuhel. aut si tam uanus es, ut, quia penes te \'nobiscum deus\' dicitur, non Emmanuhel, idcirco nolis uenisse illum, cuius proprium sit uocari Emmanuhel, quasi non et hoc sit \'deus nobiscum\', inuenies apud Hebraeos Christianos, immo et Marcionitas, Emmanuhelem nominare, cum uolunt dicere \'nobiscum deus\'; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit \'deus nobiscum\', Emmanuhelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens. quodsi Emmanuhel \'nobiscum deus\' est, deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est, — quotquot enim 4—400, 16J cf. adu. Iudaeos c. 9. 6] cf. Es. 7, 14. cf. Es. 8. 4. 11] Matth. 1, 23. 26] Gal. 3, 27. 4 adhuc