<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Totas istas praestigias putatiuae in Christo corpulentiae <lb/>
            Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae <lb/>
             humanae natiuitas quoque eius defenderetur atque ita Christus <lb n="10"/>
            creatoris uindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus <lb/>
            adnuntiaretur. stultissime et hic Ponticus: quasi non facilius <lb/>
            crederetur in deo caro non nata quam falsa, praestruentibus <lb/>
            uel maxime fidem istam angelis creatoris in carne uera conuersatis <lb/>
             nec tamen nata. nam et Philumene illa magis persuasit <lb n="15"/>
            Appelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem <lb/>
            Christum circumtulisse carnem, nullius tamen natiuitatis, utpote <lb/>
            de elementis eam mutuatum. quodsi uerebatur Marcion, ne <lb/>
            fides carnis natiuitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui <lb/>
             homo uidebatur natus utique credebatur. nam et mulier quaedam <lb n="20"/>
            exclamauerat: beatus uenter, qui te portauit, et <lb/>
            ubera, quae hausisti. et quomodo mater et fratres eius <lb/>
            dicti sunt foris stare? certe, cum et ipse se filium hominis <lb/>
            praedicaret, natum scilicet profitebatur. et uidebimus de his <lb/>
             capitulis suo in tempore: nunc, ut haec omnia ad euangelii <lb n="25"/>
            distulerim examinationem, tamen quod supra statui: si omni <lb/>
            modo natus credi habebat qui homo uidebatur, uane natiuitatis <lb/>
            fidem consilio imaginariae carnis expugnandam putauit.

<note type="footnote"> 21] Luc. 11, 27. 22] cf. Loc. 8, 20. </note>

<note type="footnote"> 2 paraturae <hi rend="italic">MF,</hi> paratura <hi rend="italic">R utilgo</hi> 13 in deo caro <hi rend="italic">scripsi:</hi> caro in <lb/>
            i]r&lt;i <hi rend="italic">MR</hi> 15 magis <hi rend="italic">cf. supra</hi> facilius 16 appelli <hi rend="italic">MF,</hi> Apelli <hi rend="italic">11</hi> 18 mutuatuin <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> mutuatam <hi rend="italic">MF</hi> 24 <hi rend="italic">uerba</hi> et uidebimus-tempore, <hi rend="italic">quae in <lb/>
            libr. mss. paulo supra post</hi> foris stare <hi rend="italic">leguntur, huc transtuli</hi> 25 in <lb/>
            t-nipore <hi rend="italic">MF,</hi> tempore <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 26 tamen quod supra statui <hi rend="italic">scil</hi>. teneo, <lb/>
            <hi rend="italic">qnnd nescio an pro</hi> tamen <hi rend="italic">sit rescribendum</hi>. 28 expugnandam <hi rend="italic">MRl (cf. <lb/>
             ■704. 27),</hi> expungendam <hi rend="italic">R3uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="394"/>
            quid enim profuit non uere fuisse quod pro uero haberetur. <lb/>
            tam carnem quam natiuitatem? aut si dixeris: uiderit opinio <lb/>
            humana, iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se <lb/>
            sciebat esse quam quod homines fecerat opinari, iam tu <lb/>
            potuisti etiam natiuitatem putatiuam illi accommodasse, ne in<lb n="5"/>
            hanc quoque impegisses quaestionem. nam et mulierculae <lb/>
            nonnumquam praegnantes sibi uidentur, aut sanguinis tributo I <lb/>
            aut aliqua ualitudine inflatae. et utique debuerat phantasmati?I <lb/>
            scaenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset qui i <lb/>
            personam substantiae ipsius egisset. plane natiuitatis merdacium<lb n="10"/>
            recusasti: ipsam enim carnem ueram edidisti. turpissimum <lb/>
            scilicet dei etiam uera natiuitas. age iam, perora in <lb/>
            illa sanctissima et reuerenda opera naturae, inuehere in totum <lb/>
            quod es; carnis atque animae originem destrue; cloacam uoca <lb/>
            uterum, tanti animalis, id est hominis, producendi officinam: <lb n="15"/>
            persequere et partus inmunda et pudenda tormenta et ipsius <lb/>
            exinde puerperii spurcos anxios ludicros exitus: tamen, cum <lb/>
            omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit <lb/>
            indignior morte natiuitas et cruce infantia et natura poena <lb/>
            et caro damnatione. si uere ista passus est Christus. minus <lb n="20"/>
            fuit nasci; si mendacio passus est, ut phantasma, potuit: <lb/>
            et mendacio nasci. summa ista Marcionis argumenta. per\' <lb/>
            quae alium efficit Christum, satis, opinor, ostendimus nOli\'i <lb/>
            consistere omnino, dum docemus magis utique competere i <lb/>
            deo ueritatem quam mendacium eius habitus, in quo Christum <lb n="25"/>
            suum exhibuit. si ueritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus i <lb/>
            est. ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum I <lb/>
            ea, per quae expugnat, destruuntur. itaque, si carneus habe-\' <lb/>
            bitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma

<note type="footnote">4 tu <hi rend="italic">scripsi:</hi> tunc <hi rend="italic">MR</hi> 9 carnis J/223. carnem <hi rend="italic">Ml</hi> desaltasset <hi rend="italic">R\',\' <lb/>
            adeltasset MRl</hi> 10 plane natiuitatis .... edidisti <hi rend="italic">cum ironia dH;<lb/>
             animaduertas</hi> 12 etiam uera natiuitas <hi rend="italic">scii.: non solum uera caro</hi> <lb/>
            13 inuehere <hi rend="italic">R,</hi> inueherer <hi rend="italic">MF</hi> 14 animae om. <hi rend="italic">F</hi> uoca <hi rend="italic">una. </hi>? <lb/>
            18 indigna <hi rend="italic">F,</hi> digna <hi rend="italic">MR</hi> 20 caro damnatione <hi rend="italic">scripsi:</hi> carne damnati\'» <lb/>
            <hi rend="italic">JIR</hi> 21 fuit <hi rend="italic">MF,</hi> fuisset <hi rend="italic">R</hi> 24 consisterem M </note> <lb/>
             
<pb n="395"/>
            non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex natiuitate <lb/>
            uenturus adnuntiabatur a creatoris prophetis. utpote Christus <lb/>
            creatoris. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>