Totas istas praestigias putatiuae in Christo corpulentiae Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae natiuitas quoque eius defenderetur atque ita Christus creatoris uindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus adnuntiaretur. stultissime et hic Ponticus: quasi non facilius crederetur in deo caro non nata quam falsa, praestruentibus uel maxime fidem istam angelis creatoris in carne uera conuersatis nec tamen nata. nam et Philumene illa magis persuasit Appelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius tamen natiuitatis, utpote de elementis eam mutuatum. quodsi uerebatur Marcion, ne fides carnis natiuitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui homo uidebatur natus utique credebatur. nam et mulier quaedam exclamauerat: beatus uenter, qui te portauit, et ubera, quae hausisti. et quomodo mater et fratres eius dicti sunt foris stare? certe, cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. et uidebimus de his capitulis suo in tempore: nunc, ut haec omnia ad euangelii distulerim examinationem, tamen quod supra statui: si omni modo natus credi habebat qui homo uidebatur, uane natiuitatis fidem consilio imaginariae carnis expugnandam putauit. 21] Luc. 11, 27. 22] cf. Loc. 8, 20. 2 paraturae MF, paratura R utilgo 13 in deo caro scripsi: caro in i]r