<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, <lb n="10"/>
            ut alienorum et suas habentium causas, uelim edas et ipse <lb/>
            consilium dei tui, quo Christum suum non in ueritate carnis <lb/>
            exhibuit. si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis. <lb/>
            stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde <lb/>
            despexit? nullius enim dedignandae rei imago dignanda est: <lb n="15"/>
            sequitur statum similitudo. \'sed quomodo inter homines conuersaretur, <lb/>
            nisi per imaginem substantiae humanae\'? cur ergo non <lb/>
            potius per ueritatem, ut uere conuersaretur, si necesse habebat <lb/>
            conuersari? quanto dignius necessitas fidem quam stropham <lb/>
            administrasset! satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod <lb n="20"/>
            Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie. <lb/>
            et quidem alienae. aliquatenus enim indignis conueniet uti, si <lb/>
            nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. cur enim <lb/>
            non in aliqua alia digniore substantia uenit, et inprimis sua, <lb/>
            ne et indigna et aliena uideretur eguisse? si creator meus per <lb n="25"/>
            rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum <lb/>
            cum homine congressus est et elementorum corporibus in <lb/>
            repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla diuinae

<note type="footnote"> 4] cf. Ps. 103, 4. 251 cf. Exol 3, 2. 26] cf. Exod. 14, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 brcuem <hi rend="italic">11,</hi> breue <hi rend="italic">MF</hi> 2 sumsisse <hi rend="italic">M</hi> 3 fuerant, sed <hi rend="italic">utdgo</hi> undeunde <lb/>
            <hi rend="italic">Pum:</hi> unde <hi rend="italic">MR</hi> surnta <hi rend="italic">M,</hi> sumptam <hi rend="italic">R</hi> modo mentiti <lb/>
            omnino <hi rend="italic">M</hi> 4 demissa <hi rend="italic">scripsi:</hi> dimissam <hi rend="italic">MR</hi> 10 admissus <hi rend="italic">■R3,</hi> admissum <lb/>
            <hi rend="italic">31Rl</hi> 11 suas <hi rend="italic">om. F uel</hi> imeudas <hi rend="italic">M</hi> 12 tui <hi rend="italic">R3,</hi> uti <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            17 humanae <hi rend="italic">om. F</hi> 19 stropham <hi rend="italic">MIP,</hi> stofam JJ1, scofam <hi rend="italic">F</hi> 22 aliquatenus <lb/>
            <hi rend="italic">acrtiysi:</hi> aliquantis <hi rend="italic">Mli</hi> uti si <hi rend="italic">!łI,</hi> ut si Rt, uti <hi rend="italic">R3</hi> 26 idem <lb/>
            R:t, id est <hi rend="italic">MW</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="393"/>
            potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam <lb/>
            uerae carnis paraturae. ceterum si ad certum spectamus, nulla <lb/>
            substantia digna est, quam deus induat. quodcumque induerit, <lb/>
            ipse dignum facit, absque mendacio tamen. et ideo quale est, <lb/>
            ut dedecus existimarit ueritatem potius quam mendacium <lb n="5"/>
            carnis? atquin honorauit illam fingendo. quanta iam caro est, <lb/>
            cuius phantasma necessarium fuit deo superiori! 
</p></div></div></div></body></text></TEI>