<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Secundum uestigia pristini operis, quod amissum reformare <lb/>
            perseueramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti <lb/>
            post decursam defensionem unicae diuinitatis. satis etenim <lb/>
            praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum <lb/>
            quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum <lb n="10"/>
            praeter creatorem, quem adeo Christus praedicauerit <lb/>
            et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiauerint <lb/>
            quam eius dei, quem Christus praedicauit, id est creatoris, <lb/>
            ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata <lb/>
             sit ante scandalum Marcionis. facillime hoc probatur <lb n="15"/>
            apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet <lb/>
            pronuntiandam regulae interuersionem, ubi posteritas inuenitur. <lb/>
            quod etiam primo libello intexui. sed et nunc congressio ista <lb/>
            seorsus in Christum examinatura eo utique proficiet, ut, dum <lb/>
            Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. <lb n="20"/>
            decet ueritatem totis uiribus uti suis, non ut laborantem, <lb/>
            — ceterum in praescriptionum compendiis uincit — sed <lb/>
            [decretum est] ut gestientem ubique aduersario occurrere, in <lb/>
            tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum uenisse Christum, <lb/>
             qui numquam sit adnuntiatus, quam eum, qui semper sit prae <lb n="25"/>
            dicatus.

<note rend="script" type="footnote"> .&gt; EXPLICIT ADVERSVS MARCIONE LB II. INCIPIT LIB TERs <lb/>
            <lb/>
            CIV J1, Explicit Q. Septimi Florentis Tertulliani aduersus Marcionem <lb/>
            liber secundus; incipit eiusdg liber tertius F 6 secundum uestigia <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            ut etiam autem <hi rend="italic">(in maiuscula miniata) M</hi> 18 intexui. sed R\'J, inteluisrt <lb/>
            <hi rend="italic">MRl</hi> 19 seorsus <hi rend="italic">M,</hi> seorsum <hi rend="italic">Ji</hi> 20 excludatur Marcionis <hi rend="italic">MR\'J,</hi> <lb/>
            Marcionis excludatur <hi rend="italic">Rl</hi> 22 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 23 decretum est <lb/>
            <hi rend="italic">Kedusi: uerborum ordinem inuertere uult van der Vliel hoc modo:</hi> sed <lb/>
            l,\'cretum est, non ut laborantem, (sed) ut gestientem (= ouantem ?) <lb/>
            ullilfue aduersario occurrere </note> 
<pb n="378"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>