<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti <lb/>
            capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine <lb/>
            deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio <lb/>
            portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis <lb/>
             tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans, <lb n="25"/>
            non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non

<note type="footnote"> 4] cf. Ez. 18, 23; 33, 11; II Petro 3, 9. 11] Ps. 103, 4. 26] cf. <lb/>
            tien. 2, 7. </note>

<note type="footnote"> 3 et <hi rend="italic">addidi</hi> 10 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 14 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> <lb/>
            15 eum <hi rend="italic">Rig:</hi> cum <hi rend="italic">MB</hi> conuenisset. postremo <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 <hi rend="italic">malim:</hi> <lb/>
            sed potius defectione earum fecisset infirmum 20 dei <hi rend="italic">scripsi:</hi> eius <lb/>
            <hi rend="italic">JtfR</hi> 21 quoquo tamen modo — <hi rend="italic">aliquo tamen modo (Eny), sed nescio</hi> <lb/>
            an <hi rend="italic">lacuna sit statuenda sic fere explenda:</hi> quoquo-modo &lt;institutionem <lb/>
            audebis defendere legislatoris) 23 originalem <hi rend="italic">R,</hi> originem <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="346"/>
            recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro <lb/>
            adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum <lb/>
            dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam <lb/>
            quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse. <lb/>
            ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum. <lb n="5"/>
            nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen <lb/>
            uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. <lb/>
            nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim <lb/>
            spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non <lb/>
            usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem <lb n="10"/>
            esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago <lb/>
            sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia <lb/>
            ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et <lb/>
            imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse <lb/>
            delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu <lb n="15"/>
            inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima] <lb/>
            qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, <lb/>
            capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago <lb/>
            et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad <lb/>
            integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati. <lb n="20"/>
            et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes <lb/>
            lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens <lb/>
            motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere <lb/>
            non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum <lb/>
            non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus <lb n="25"/>
            est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus <lb/>
            habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a <lb/>
            delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris.

<note type="footnote"> 2 spiritum <hi rend="italic">R,</hi> spirituum <hi rend="italic">MF</hi> 4 spiritu <hi rend="italic">Pam:</hi> spiritum <hi rend="italic">MR</hi> 5 ot <lb/>
            aurulam eius, et si de spiritu accidit <hi rend="italic">scripsi:</hi> etsi de spiritu accidit ut <lb/>
            aurulam eius <hi rend="italic">MR</hi> 6 uento-aura <hi rend="italic">orn. F</hi> 7 aura <hi rend="italic">seclusi</hi> 9 flatus M. <lb/>
            aMatus <hi rend="italic">R</hi> 12 compariare <hi rend="italic">Ciacconitis (sed</hi> imaginem dei <hi rend="italic">intellege hominem) <lb/>
            </hi> 13 id est deus <hi rend="italic">deleri uult Eng</hi> ideo et imago, id est adflatas, <lb/>
            &lt;id est homo) <hi rend="italic">scripsi:</hi> ideo et adflatus id est imago <hi rend="italic">MR</hi> 14 debuerit <lb/>
            <hi rend="italic">oni. M</hi> 16 anima <hi rend="italic">seclusi</hi> 22 ueritati sui <hi rend="italic">M</hi> 24 felicitatem <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            facultatem <hi rend="italic">Pam</hi> 25 nec homo-sed deus <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="347"/>
            hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris. <lb/>
            sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura <lb/>
            dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in <lb/>
            animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam <lb/>
             a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab <lb n="5"/>
            artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo <lb/>
            ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit <lb/>
            spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam <lb/>
            de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. <lb/>
            ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. <lb n="10"/>
            plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem, <lb/>
            dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem <lb/>
            defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli <lb/>
            administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege <lb/>
            constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit <lb n="15"/>
            adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim <lb/>
            habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus, <lb/>
            non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non <lb/>
            seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub <lb/>
             comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas <lb n="20"/>
            et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam <lb/>
            uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est. <lb/>
            id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit. <lb/>
            id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum, <lb/>
             ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se <lb n="25"/>
            habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. <lb/>
            libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data <lb/>
            est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique <lb/>
            malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod <lb/>
             est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur <lb n="30"/>
            interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors

<note type="footnote"> 3] cf. Gen. 2, 7. 13] cf. Hebr. 1, 14. 14] cf. I Cor. 6, 3. </note>

<note type="footnote"> 8 ne etiam <hi rend="italic">M,</hi> etiam ne <hi rend="italic">R</hi> 9 diminutiorem <hi rend="italic">MF,</hi> deminutiorem <hi rend="italic">R<lb/>
             uulgo</hi> 26 habet <hi rend="italic">Leopoldus:</hi> habent <hi rend="italic">MR</hi> 29 describes <hi rend="italic">R,</hi> discribes <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            81 condemnator, si mortem, [malum] <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="348"/>
            comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo <lb/>
            enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>