<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Hac definitione omnia deo salua sunt: et natura bonitatis <lb n="10"/>
            et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. exigere <lb/>
            tamen a deo debes et grauitatem summam et fidem praecipuam <lb/>
            in omni institutione eius, ut desinas quaerere, an deo nolente <lb/>
            potuerit quid euenire. tenens enim grauitatem et fidem dei, <lb/>
             bonis et rationalibus institutionibus eius uindicandas, nec illud <lb n="15"/>
            miraberis, quod deus non intercesserit aduersus ea, quae noluit <lb/>
            euenire, ut conseruaret ea, quae uoluit. si enim semel homini <lb/>
            permiserat arbitrii libertatem et potestatem et digne permiserat, <lb/>
            sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis <lb/>
             auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum <lb n="20"/>
            ipsum, id est secundum deum, id est in bonum, - quis <lb/>
            enim aduersus se permittet aliquid? — qu-antum uero in <lb/>
            homine, secundum motus libertatis ipsius, — quis enim non <lb/>
            hoc praestat ei, cui quid semel frui, praestat, ut pro animo et <lb/>
             arbitrio suo fruatur? — igitur consequens erat, uti deus secederet <lb n="25"/>
            a libertate semel\'concessa homini, id est contineret in <lb/>
            semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas <lb/>
            intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui <lb/>
            adgressus in periculum laberetur. si enim intercessisset, rescidisset <lb/>
             arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. <lb n="30"/>
            denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii

<note type="footnote">1 quia <hi rend="italic">Lat:</hi> qui <hi rend="italic">MR</hi> deo <hi rend="italic">MRl,</hi> deum <hi rend="italic">B3 uulgo</hi> 8 ostendet <hi rend="italic">Lat:</hi> <lb/>
            ostendit <hi rend="italic">MR</hi> eius <hi rend="italic">add. Eng</hi> 13 ut <hi rend="italic">M,</hi> et <hi rend="italic">R</hi> 15 bonis et <hi rend="italic">(cf. 344,<lb/>
             18) scripsi:</hi> boni sed <hi rend="italic">MR</hi> 27 semetipso <hi rend="italic">Dt,</hi> ipso <hi rend="italic">R</hi> 31 intercessisse <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> intercessione <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            libertatem, dum reuocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem  <lb/>
            colubrum a congressu feminae arcet: <milestone unit="startc"/>  nonne exclamaret Marcion: <lb/>
            o dominum futtilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae <lb/>
            instituit? cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur <lb/>
            intercedit, si permisit? eligat, ubi semetipsum erroris notet. <lb n="5"/>
            (in) institutione an in rescissione. <milestone unit="endc"/>  nonne tunc magis deceptus <lb/>
            ex impraescientia futuri uideretur, cum obstitisset? et quod <lb/>
            quasi ignorans, quomodo euasurum esset, indulserat, quis non <lb/>
            diceret? sed et si praescierat male hominem institutione sua <lb/>
            usurum, quid tam dignum deo quam grauitas, quam fides<lb n="10"/>
            institutionum qualiumcumque? uidisset homo, si non bene <lb/>
            dispunxisset quod bene acceperat. ipse legi reus fuisset, cui <lb/>
            obsequi noluisset, non (deus.) aut legislator ipse fraudem legi <lb/>
            suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri? I haec <lb/>
            dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis <lb n="15"/>
            ex prouidentia et potentia, qua exigis, obstitisset, nunc tibi <lb/>
            insusurra pro creatore, et grauitatem [et patientiam] et fidem <lb/>
            (in) institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>