Hac definitione omnia deo salua sunt: et natura bonitatis et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. exigere tamen a deo debes et grauitatem summam et fidem praecipuam in omni institutione eius, ut desinas quaerere, an deo nolente potuerit quid euenire. tenens enim grauitatem et fidem dei, bonis et rationalibus institutionibus eius uindicandas, nec illud miraberis, quod deus non intercesserit aduersus ea, quae noluit euenire, ut conseruaret ea, quae uoluit. si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum deum, id est in bonum, - quis enim aduersus se permittet aliquid? — qu-antum uero in homine, secundum motus libertatis ipsius, — quis enim non hoc praestat ei, cui quid semel frui, praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur? — igitur consequens erat, uti deus secederet a libertate semel\'concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui adgressus in periculum laberetur. si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii 1 quia Lat: qui MR deo MRl, deum B3 uulgo 8 ostendet Lat: ostendit MR eius add. Eng 13 ut M, et R 15 bonis et (cf. 344, 18) scripsi: boni sed MR 27 semetipso Dt, ipso R 31 intercessisse R, intercessione M libertatem, dum reuocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu feminae arcet: nonne exclamaret Marcion: o dominum futtilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur intercedit, si permisit? eligat, ubi semetipsum erroris notet. (in) institutione an in rescissione. nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri uideretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans, quomodo euasurum esset, indulserat, quis non diceret? sed et si praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam grauitas, quam fides institutionum qualiumcumque? uidisset homo, si non bene dispunxisset quod bene acceperat. ipse legi reus fuisset, cui obsequi noluisset, non (deus.) aut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri? I haec dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex prouidentia et potentia, qua exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra pro creatore, et grauitatem [et patientiam] et fidem (in) institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis.