<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam <lb/>
            hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei euenit non deo, <lb/>
            sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non <lb/>
            ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa <lb/>
             futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, <lb n="5"/>
            quo fortius commendem et ita institutum et digne deo <lb/>
            institutum, potiore ostensa ea causa, quae ita fecit institui. <lb/>
            bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur, <lb/>
            in omnibus conspirantes apud deum nostrum. nec ratio enim <lb/>
            sine bonitate ratio est nec bonitas sine ratione bonitas, nisi <lb n="10"/>
            forte penes deum Marcionis inrationaliter bonum, sicut ostendimus. <lb/>
            oportebat deum cognosci. bonum hoc utique et rationale. <lb/>
            oportebat dignum aliquid esse, quod deum cognosceret. quid <lb/>
            tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo? <lb/>
            et hoc bonum sine dubio et rationale. oportebat igitur imaginem <lb n="15"/>
            et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis <lb/>
            institui, in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, <lb/>
            arbitrii scilicet libertas et potestas. in quam rem ea substantia <lb/>
            homini accommodata est, quae huius status esset, adflatus dei, <lb/>
            utique liberi et suae potestatis. sed et alias quale erat, ut <lb n="20"/>
            totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione <lb/>
            regnaret, aliorum dominus sui famulus? habes igitur et <lb/>
            bonitatem dei agnoscere ex dignatione et rationem ex dispositione. <lb/>
            sola nunc bonitas deputetur quae tantum homini <lb/>
            largita sit, id est arbitrii libertatem; aliud sibi ratio defendat: <lb n="25"/>
            in eiusmodi institutionem. nam bonus natura deus solus. <lb/>
            qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet <lb/>
            illud. sed natura. homo autem, qui totus ex institutione est, <lb/>
            habens initium, cum initio sortitus est formam, qua esset, atque <lb/>
             ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non <lb n="30"/>
            suum habens bonus esse, quia non natura in bonum

<note type="footnote">1 intellegimur <hi rend="italic">eo Rig:</hi> intelligimus eos <hi rend="italic">JIlR</hi> 2 <hi rend="italic">bomini fort</hi>. 8 et <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            18 potestas, in <hi rend="italic">uulgo</hi> 20 et suae-quale <hi rend="italic">om. F</hi> 22 aliorum dominus, <lb/>
            sui faniolus? <hi rend="italic">uulgo</hi> 23 et <hi rend="italic">om. F</hi> 25 defendat in <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 in eiusmodi <lb/>
            institutionem <hi rend="italic">(hoc est</hi> institutionem in eiusmodi <hi rend="italic">scil. in talem statum)<lb/>
             JIR,</hi> id est eiusmodi institutionem <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="342"/>
            dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, <lb/>
            scilicet bonorum conditorem. ut ergo bonum iam suum haberet <lb/>
            homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni <lb/>
            in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta <lb/>
            est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et<lb n="5"/>
            potestas arbitrii, quae efficeret bonum ut proprium iam sponte <lb/>
            praestari ab homine, — quoniam hoc et ratio bonitatis exigeret. <lb/>
            uoluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non fauente . <lb/>
            institutioni non seruiente — ut ita demum bonus consisteret <lb/>
            homo, si secundum institutionem quidem, sed ex uoluntate <lb n="10"/>
            iam bonus inueniretur, quasi de proprietate naturae, \' proinde <lb/>
            ut et contra malum — nam et illud utique deus prouidebat — <lb/>
            ut fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis. <lb/>
            quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non uoluntate obiret <lb/>
            sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate<lb n="15"/>
            seruitii, proinde et malo sicut bono famulus. tota ergo <lb/>
            libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui <lb/>
            dominus constanter occurreret et bono sponte seruando et malo <lb/>
            sponte uitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio <lb/>
            dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis. liberi <lb n="20"/>
            scilicet. ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur <lb/>
            ei, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inuentus, non <lb/>
            uoluntate. in hoc et lex constituta est, non excludens, sed <lb/>
            probans libertatem de obsequio sponte praestando uel transgressione <lb/>
            sponte committenda: ita in utrumque exitum libertas <lb n="25"/>
            patuit arbitrii. igitur si et bonitas et ratio dei inuenitur circa <lb/>
            libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima <lb/>
            definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum ; <lb/>
            constituenda est. post (e) factis praeiudicare non ita deum

<note type="footnote">5 libripense mancipati <hi rend="italic">MRl</hi> 7 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> hoc et <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            et hoc <hi rend="italic">MR</hi> 8 non <hi rend="italic">deleri uult Urs</hi> 9 institutioni <hi rend="italic">Rig:</hi> institutionis <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 12 ut et contra <hi rend="italic">R,</hi> ut cpntra <hi rend="italic">M,</hi> et contra <hi rend="italic">F</hi> 13 ut fortior <lb/>
            <hi rend="italic">(ala der uberlegene) MRl,</hi> fortior <hi rend="italic">R3</hi> 14 careret <hi rend="italic">Rig:</hi> caperet <hi rend="italic">MR</hi> obiret <lb/>
            JK3, abiret <hi rend="italic">MRl</hi> 16 sicut &lt;et&gt; <hi rend="italic">fort</hi>. 18 et a bono <hi rend="italic">F</hi> 2o eiitusj <lb/>
            libertati <hi rend="italic">fort</hi>. 29 e <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="343"/>
            instituere debuisse, quia aliter quam deo deceret euasit, sed dispecto, <lb/>
            quia ita debuerit instituere, saluo eo quod dispectum <lb/>
            est cetera explorare. ceterum facile est offendentes statim in <lb/>
            hominis ruinam, antequam condicionem eius inspexerint, in <lb/>
             auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit <lb n="5"/>
            ratio. denique et bonitas dei a primordio operum perspecta <lb/>
            persuadebit nihil a deo mali euenire potuisse, et libertas hominis <lb/>
            recogitata se potius ream ostendet (eius,) quod ipsa commisit.- <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>