Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei euenit non deo, sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiore ostensa ea causa, quae ita fecit institui. bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud deum nostrum. nec ratio enim sine bonitate ratio est nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis inrationaliter bonum, sicut ostendimus. oportebat deum cognosci. bonum hoc utique et rationale. oportebat dignum aliquid esse, quod deum cognosceret. quid tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo? et hoc bonum sine dubio et rationale. oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas. in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae huius status esset, adflatus dei, utique liberi et suae potestatis. sed et alias quale erat, ut totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus sui famulus? habes igitur et bonitatem dei agnoscere ex dignatione et rationem ex dispositione. sola nunc bonitas deputetur quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem; aliud sibi ratio defendat: in eiusmodi institutionem. nam bonus natura deus solus. qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud. sed natura. homo autem, qui totus ex institutione est, habens initium, cum initio sortitus est formam, qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum 1 intellegimur eo Rig: intelligimus eos JIlR 2 bomini fort . 8 et om. F 18 potestas, in uulgo 20 et suae-quale om. F 22 aliorum dominus, sui faniolus? uulgo 23 et om. F 25 defendat in uulgo 26 in eiusmodi institutionem (hoc est institutionem in eiusmodi scil. in talem statum) JIR, id est eiusmodi institutionem Eng dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem. ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum ut proprium iam sponte praestari ab homine, — quoniam hoc et ratio bonitatis exigeret. uoluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non fauente . institutioni non seruiente — ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex uoluntate iam bonus inueniretur, quasi de proprietate naturae, \' proinde ut et contra malum — nam et illud utique deus prouidebat — ut fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis. quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non uoluntate obiret sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate seruitii, proinde et malo sicut bono famulus. tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret et bono sponte seruando et malo sponte uitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis. liberi scilicet. ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur ei, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inuentus, non uoluntate. in hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando uel transgressione sponte committenda: ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii. igitur si et bonitas et ratio dei inuenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum ; constituenda est. post (e) factis praeiudicare non ita deum 5 libripense mancipati MRl 7 parenthesin indicaui hoc et scripsi: et hoc MR 8 non deleri uult Urs 9 institutioni Rig: institutionis MR 12 ut et contra R, ut cpntra M, et contra F 13 ut fortior (ala der uberlegene) MRl, fortior R3 14 careret Rig: caperet MR obiret JK3, abiret MRl 16 sicut fort . 18 et a bono F 2o eiitusj libertati fort . 29 e addidi instituere debuisse, quia aliter quam deo deceret euasit, sed dispecto, quia ita debuerit instituere, saluo eo quod dispectum est cetera explorare. ceterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam condicionem eius inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. denique et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a deo mali euenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet (eius,) quod ipsa commisit.-