<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Iam hinc ad quaestiones t omnes, o canes, quos foras <lb n="10"/>
            apostolus expellit, latrantes in deum ueritatis. haec sunt argumentationum <lb/>
            ossa, quae obroditis: (si deus bonus et praescius <lb/>
            futuri et auertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem <lb/>
            et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per <lb/>
            animae scilicet censum, passus est labi de, obsequio legis in <lb n="15"/>
            mortem, circumuentum a diabolo? si enim et bonus, qui <lb/>
            euenire tale quid nollet, et praescius, qui euenturum non ignoraret, <lb/>
            et potens, qui depellere ualeret, nullo modo euenisset <lb/>
            quod sub his tribus condicionibus diuinae maiestatis euenire <lb/>
            non posset. quod si euenit, absolutum est e contrario deum <lb n="20"/>
            neque bonum credendum neque praescium neque potentem; <lb/>
            siquidem in quantum nihil tale euenisset, si talis deus, id est <lb/>
            bonus et praescius et potens, in tantum ideo euenit, quia non <lb/>
            talis deus), ad haec prius est istas species in creatore defendere, <lb/>
            quae in dubium uocantur, bonitatem dico et praescientiam <lb n="25"/>
            et potentiam. nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione <lb/>
            etiam ipsius Christi ex operibus ineundae probationis. <lb/>
            opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua <lb/>
            bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem <lb/>
             ex nihilo. nam et si ex aliqua materia, ut quidam uolunt,

<note type="footnote"> 10] cf. Apoc. 22, 15. 27] cf. Ioh. 10, 25. 38. </note>

<note type="footnote"> 8 praemonitiouibus <hi rend="italic">Gel:</hi> praemunitionibus <hi rend="italic">MR</hi> 10 hominis <hi rend="italic">fort.. o</hi> <lb/>
            canes <hi rend="italic">MR3,</hi> canes R1 12, obroditis. si <hi rend="italic">uulgo</hi> 16 si &lt;esset)&gt; enim <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            23 quia euenit. ideo <hi rend="italic">fort</hi>. euenit <hi rend="italic">MRZ,</hi> uenit <hi rend="italic">Rx</hi> 27 Chnsti. ex <lb/>
            <hi rend="italic">Hulgc</hi> probationis <hi rend="italic">MR1,</hi> probationes <hi rend="italic">R* uulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> 22* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="340"/>
            hoc ipso tamen ex nihilo; dum non id fuerunt, quod sunt. <lb/>
            postremo uel sic magna, dum bona, uel sic deus potens, dum <lb/>
            omnia ipsius, unde et omnipotens. de praescientia uero quid <lb/>
            dicam, quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas? <lb/>
            quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore. <lb n="5"/>
            qui uniuersa utique (et) disponendo praesciit et praesciendo <lb/>
            disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset. <lb/>
            nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. igitur si et <lb/>
            fuerunt in deo istae facultates, prae quibus nihil mali euenire <lb/>
            homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus euenit. <lb n="10"/>
            uideamus et hominis condicionem, ne per illam potius euenerit <lb/>
            quod per deum euenire non potuit. liberum et sui arbitrii et <lb/>
            suae potestatis inuenio hominem a deo institutum, nullam <lb/>
            magis imaginem et similitudinem dei in illo animaduertens <lb/>
            quam eiusmodi status formam. neque enim facie et corporalibus <lb n="15"/>
            lineis, tam uariis in genere humano, ad uniformem <lb/>
            deum expressus est, sed in ea substantia, quam ab ipso deo <lb/>
            traxit, id est anima, ad formam dei, spondentis et arbitrii <lb/>
            sui libertatem et potestatem, signatus est. hunc statum eius <lb/>
            confirmauit etiam ipsa lex tunc a deo posita. non enim poneretur <lb n="20"/>
            lex ei, qui non haberet obsequium debitum legi in <lb/>
            sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni <lb/>
            adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem <lb/>
            homini deputaretur. sic et in posteris legibus creatoris inuenias. <lb/>
            proponentis ante hominem bonum et malum, uitam et mortem. <lb n="25"/>
            sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum <lb/>
            a uocante deo, et minante et hortante, nisi et ad <lb/>
            obsequium et ad contemptum libero et uoluntario homini.

<note type="footnote"> 6 qui <hi rend="italic">arripai:</hi> qua <hi rend="italic">MR,</hi> quae <hi rend="italic">Eng</hi> et <hi rend="italic">addidi</hi> 18 auima <hi rend="italic">MRK</hi> <lb/>
            animae <hi rend="italic">R3uulgo</hi> spondentis <hi rend="italic">MR,</hi> respondentia <hi rend="italic">Lat</hi> 19 libertafcro <lb/>
            et potestatem <hi rend="italic">scripsi:</hi> libertate et potestate <hi rend="italic">MJt</hi> est <hi rend="italic">om. F</hi> 21 legi <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 22 transgressionia <hi rend="italic">M</hi> (8 <hi rend="italic">eras.)</hi> 26 dispoeitum <hi rend="italic">scil. mucnia*</hi> <lb/>
            27 a nocante <hi rend="italic">scripsi:</hi> auocante <hi rend="italic">MR</hi> et hortante <hi rend="italic">Eng:</hi> exhortante <hi rend="italic">MH</hi>. <lb/>
            &lt;et) exhortante <hi rend="italic">Gel, ego olim delere uolui</hi> exhortante <hi rend="italic">ut interpreiamentum <lb/>
            uocabuli</hi> uocante 28 homini <hi rend="italic">MRl,</hi> homine <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> </note> 
<pb n="341"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>