Iam hinc ad quaestiones t omnes, o canes, quos foras apostolus expellit, latrantes in deum ueritatis. haec sunt argumentationum ossa, quae obroditis: (si deus bonus et praescius futuri et auertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet censum, passus est labi de, obsequio legis in mortem, circumuentum a diabolo? si enim et bonus, qui euenire tale quid nollet, et praescius, qui euenturum non ignoraret, et potens, qui depellere ualeret, nullo modo euenisset quod sub his tribus condicionibus diuinae maiestatis euenire non posset. quod si euenit, absolutum est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium neque potentem; siquidem in quantum nihil tale euenisset, si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo euenit, quia non talis deus), ad haec prius est istas species in creatore defendere, quae in dubium uocantur, bonitatem dico et praescientiam et potentiam. nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione etiam ipsius Christi ex operibus ineundae probationis. opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo. nam et si ex aliqua materia, ut quidam uolunt, 10] cf. Apoc. 22, 15. 27] cf. Ioh. 10, 25. 38. 8 praemonitiouibus Gel: praemunitionibus MR 10 hominis fort.. o canes MR3, canes R1 12, obroditis. si uulgo 16 si enim fort . 23 quia euenit. ideo fort . euenit MRZ, uenit Rx 27 Chnsti. ex Hulgc probationis MR1, probationes R* uulgo 22* hoc ipso tamen ex nihilo; dum non id fuerunt, quod sunt. postremo uel sic magna, dum bona, uel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens. de praescientia uero quid dicam, quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas? quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore. qui uniuersa utique (et) disponendo praesciit et praesciendo disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset. nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. igitur si et fuerunt in deo istae facultates, prae quibus nihil mali euenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus euenit. uideamus et hominis condicionem, ne per illam potius euenerit quod per deum euenire non potuit. liberum et sui arbitrii et suae potestatis inuenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem dei in illo animaduertens quam eiusmodi status formam. neque enim facie et corporalibus lineis, tam uariis in genere humano, ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia, quam ab ipso deo traxit, id est anima, ad formam dei, spondentis et arbitrii sui libertatem et potestatem, signatus est. hunc statum eius confirmauit etiam ipsa lex tunc a deo posita. non enim poneretur lex ei, qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. sic et in posteris legibus creatoris inuenias. proponentis ante hominem bonum et malum, uitam et mortem. sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum a uocante deo, et minante et hortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et uoluntario homini. 6 qui arripai: qua MR, quae Eng et addidi 18 auima MRK animae R3uulgo spondentis MR, respondentia Lat 19 libertafcro et potestatem scripsi: libertate et potestate MJt est om. F 21 legi om. M 22 transgressionia M (8 eras.) 26 dispoeitum scil. mucnia* 27 a nocante scripsi: auocante MR et hortante Eng: exhortante MH .