<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Iam nunc, ut et cetera compendio absoluam, quaecumque <lb/>
            adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem <lb/>
            creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum <lb/>
            non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus <lb/>
            et adfectus suscepisset, per quos uim maiestatis suae, intolerabilem <lb n="25"/>
            utique humanae mediocritati, humilitate temperaret. I <lb/>
            sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo <lb/>
            digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. de <lb/>
            isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem, — quamquam <lb/>
            et cum haereticis non multo diuersa congressio — sed

<note type="footnote"> 8] Eiod. 32, 10. 11] cf. Exod. 32, 32. </note>

<note type="footnote"> 1 haeretici <hi rend="italic">R,</hi> baereticos <hi rend="italic">M</hi> igitur <hi rend="italic">llfR,</hi> ergo <hi rend="italic">F</hi> 9 indignatns ir. <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> (<foreign xml:lang="grc">θωμωθες όργ</foreign>), in ira <hi rend="italic">M</hi> 12 inquit <hi rend="italic">om. R</hi> 13 miserandi <hi rend="italic">MR</hi>. <lb/>
            niiserando <hi rend="italic">Rl</hi> 22 pusilla <hi rend="italic">om. F</hi> 24 potuisse <hi rend="italic">R,</hi> potius <hi rend="italic">se M</hi> 29 <hi rend="italic">Jill-</hi> i <lb/>
            <hi rend="italic">renthesin indicaui</hi> 30 et cum <hi rend="italic">lIIR,</hi> nec cum <hi rend="italic">Urs</hi> non multo <hi rend="italic">JfR</hi>. <lb/>
            multo <hi rend="italic">Vrs</hi> diuersa <hi rend="italic">om. R</hi> congressio-sed quatenus <hi rend="italic">scripsi:</hi> congressio <lb/>
            stet. quatenus <hi rend="italic">11[,</hi> stet congressio. quatenus <hi rend="italic">li</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="373"/>
            quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae <lb/>
            condicionis deuersatum iam credidistis, non exigetis utique <lb/>
            diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, <lb/>
            sed de uestra fide reuincimini. si enim deus, et quidem sublimior, <lb/>
            tanta humilitate fastigium maiestatis suae strauit, ut <lb n="5"/>
            etiam morti subiceretur, et morti crucis, cur non putetis nostro <lb/>
            quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen <lb/>
            ludaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? an hae sunt <lb/>
            pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum <lb/>
            humanis passionibus obiectum eius dei esse, cui humanitates <lb n="10"/>
            exprobrantur a uobis? nam et profitemur Christum semper <lb/>
            egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conuersatum, <lb/>
            ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, <lb/>
            sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit et <lb/>
            exinde omni dispositioni suae uoluntatique praefecit, diminuens <lb n="15"/>
            illum modico citra angelos, sicut apud eum scriptum est. qua <lb/>
            diminutione in haec quoque dispositus est a patre, quae ut <lb/>
            humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio [iam inde <lb/>
            hominem] quod erat futurus in fine. ille est, qui descendit, ille, <lb/>
             qui interrogat, ille, qui postulat, ille, qui iurat. ceterum quia <lb n="20"/>
            patrem nemini uisum etiam commune testabitur euangelium, <lb/>
            dicente Christo: nemo cognouit patrem nisi filius. ipse <lb/>
            enim et ueteri testamento pronuntiarat: deum nemo uidebit <lb/>
            et uiuet, patrem inuisibilem determinans, in cuius auctoritate <lb/>
             et nomine ipse erat deus, qui uidebatur dei filius. sed et <lb n="25"/>
            penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc

<note type="footnote"> 6] cf. Phil. 2, 8. 15] cf. Ps. 8, 6. 22] Matth. 11, 27. 23] Exod. 33, 20. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">*2 Jeuersatumil/iZadiuersatum IPuulgo 6 subicereturM, subiceretiSnulgo</hi><lb/>
            s an <hi rend="italic">notione rariore = nonne: sind es nicht etiva eben diese Kleinheiten, <lb/>
            icelehe..</hi>. 9 hinc <hi rend="italic">om. Gel</hi> 10 cui .1.1[, cuius <hi rend="italic">R</hi> 11 <hi rend="italic">«obis M</hi> (u <hi rend="italic">8. u. a m. J)</hi> <lb/>
            14 et <hi rend="italic">Lat:</hi> ut <hi rend="italic">MR</hi> 16 eum <hi rend="italic">(scil</hi>. deum creatorem) <hi rend="italic">JIB</hi>. Dauid <hi rend="italic">Urs</hi> 17 haec <lb/>
            JIR3, hac R1 18 iam inde hominem <hi rend="italic">seclusit Eng: sedfortasse et hic duplcx <lb/>
            agttoscenda est recensio:</hi> 1) ediscens iam inde hominem, b) ediscens iam inde <lb/>
            a primordio quod erat futurus in fine 20 quia c. <hi rend="italic">acc. c. inf. coniunctum<lb/>
             d apud alios auctores inueniri recte monet Eng: seclusit Pam 25 fort. sic<lb/>
             transponendum:</hi> sed et in persona Christi penes nos Christus accipitur </note> <lb/>
             
<pb n="374"/>
            modo noster est. igitur quaecumque exigitis deo digna, habe- Ii <lb/>
            buntur in patre inuisibili incongressibilique et placido et, ut <lb/>
            ita dixerim, philosophorum deo, quaecumque autem ut indigna <lb/>
            reprehenditis, deputabuntur in filio et uiso et audito et congresso, <lb/>
            arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem<lb n="5"/>
            et deum, in uirtutibus deum, in pusillitatibus hominem, <lb/>
            ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. totum denique\' <lb/>
            dei mei penes uos dedecus sacramentum est humanae <lb/>
            salutis. conuersabatur deus (humane,) ut homo diuine agere <lb/>
            doceretur. ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex <lb n="10"/>
            aequo agere cum deo posset. deus pusillus inuentus est, ut <lb/>
            homo maximus fieret. qui talem deum dedignaris, nescie, an <lb/>
            ex fide credas deum crucifixum. quanta itaque peruersitas <lb/>
            uestra erga utrumque ordinem creatoris? iudicem eum desi-, <lb/>
            gnatis, et seueritatem iudicis secundum merita causarum <lb n="15"/>
            congruentem pro saeuitia exprobratis; deum optimum exigitis. <lb/>
            et lenitatem eius benignitati congruentem, pro captu mediocritatis <lb/>
            humanae deiectius conuersatam, ut pusillitatem depretiatis. <lb/>
            nec magnus uobis placet nec modicus, nec iudex nec amicus. <lb/>
            quid, si nunc eadem et in uestro deprehendantur? iudicem <lb n="20"/>
            quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo et de <lb/>
            iudice necessarie seuerum et de seuero scilicet saeuum, si <lb/>
            tamen saeuum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>