<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et iurat deus). numquid forte per deum Marcionis? <lb/>
             \'immo&gt;, inquit, multo uanius, quod per semetipsum\'. quid uelles <lb n="20"/>
            faceret, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum <lb/>
            maxime iurantis alium absque se omnino non esse? igitur <lb/>
            peierantem deprehendis an uane deierantem? sed non potest <lb/>
            uideri peierasse qui alium esse non sciuit, ut dicitis. quod <lb/>
            enim sciit, hoc deierans uere, non peierauit. sed nec uane deierat <lb n="25"/>
            alium deum non esse. tunc enim uane deieraret, si non fuissent <lb/>
            qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum

<note type="footnote"> 6] cf. Gen. 4, 11. cf. Gen. 4, 14. 15. 10] Gen. 18, 21. 19] cf. <lb/>
            E*. 45, 23., </note>

<note type="footnote"> 3 temporalem <hi rend="italic">R3,</hi> temporale <hi rend="italic">MR1</hi> 4 nec <hi rend="italic">addidi</hi> 5 nec Euam <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            •?t Eaam <hi rend="italic">Oehlerus</hi> restitutionis <hi rend="italic">R3,</hi> restitutioni <hi rend="italic">jJIRl</hi> 9 simulabitur <lb/>
            Jf, simulabatur <hi rend="italic">R uulgo</hi> 11 <hi rend="italic">consummantur M (=</hi> ouvTsXouvta-), consumantur <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> consumment <hi rend="italic">Parn</hi> 12 agnoscam. et <hi rend="italic">uulgo</hi> 13 cupidus? an <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> et <hi rend="italic">addidi</hi> 20 quod multo uanius <hi rend="italic">Urs</hi> uelles faceret <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            cellet faceret <hi rend="italic">.;.11Rl,</hi> uellet facere <hi rend="italic">M3</hi> 23 an <hi rend="italic">R3,</hi> ad <hi rend="italic">MR1</hi> 25 sciit <hi rend="italic">Eng:</hi> scit <lb/>
            J/iif peierauit <hi rend="italic">31</hi> (ui s. u. <hi rend="italic">add. m. 1)</hi> nec uane <hi rend="italic">MR,</hi> non uane <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note>

<note type="footnote"> 24* </note> <lb/>
             
<pb n="372"/>
            cultores, nunc uero et haeretici. iurat igitur per semetipsum. <lb/>
            ut uel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. hoc <lb/>
            ut deus faceret, tu quoque, Marcion, coegisti. iam tunc enim <lb/>
            prouidebaris. proinde si et in promissionibus aut comminationibus <lb/>
            iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo <lb n="5"/>
            indignum est, quod efficit deo credere. satis et tunc pusillus <lb/>
            deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob uituli consecrationem <lb/>
            efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse: sine me. <lb/>
            et indignatus ira disperdam illos et faciam te in nationem <lb/>
            magnam. unde meliorem soletis adfirmare Moysen deo <lb n="10"/>
            suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. non facies <lb/>
            enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende. <lb/>
            miserandi uos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, <lb/>
            in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem <lb/>
            animae suae pro populi salute. sed sufficit, si et Moysi <lb n="15"/>
            proprie donatus est populus ad praesens. quod ut famulus <lb/>
            postulare posset a domino, id dominus a se postulauit. ad hoc <lb/>
            enim famulo dixit: sine me, et disperdam illos, ut ille. <lb/>
            postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita <lb/>
            disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud deum. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>