<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et in ipsis commerciis uitae et conuersationis <lb n="20"/>
            humanae domi ac foris adusque curam uasculorum omnifariam <lb/>
            distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique <lb/>
            nec ullo momento uacarent a dei respectu. quid enim faceret <lb/>
            beatum hominem quam: in lege domini uoluntas eius <lb/>
            et in lege domini meditabitur die ac nocte? quam<lb n="25"/>
            legem non duritia promulgauit auctoris, sed ratio summae <lb/>
            benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio <lb/>
            fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis <lb/>
            adtingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae

<note type="footnote"> 3] cf. Exod. 32, 6. 13] Es. 1, 11. 12. 24] Ps. 1, 2. </note>

<note type="footnote"> 1 libidini <hi rend="italic">M (in raa.)</hi> 3 <hi rend="italic">parenthesin indicauit Eng</hi> 4 restingeretnr <lb/>
            3t, restringeretur <hi rend="italic">R</hi> 7 est <hi rend="italic">scripai:</hi> et <hi rend="italic">MR,</hi> ut <hi rend="italic">van der Vliet</hi> 19 faciendo <lb/>
            <hi rend="italic">.icripsi:</hi> faciendis <hi rend="italic">MR</hi> 21 omni&lt;a omni)fariam <hi rend="italic">fort</hi>. 23 nec (= ne <lb/>
            <hi rend="italic">quidem) scripsi:</hi> ne <hi rend="italic">MR</hi> ullo momento <hi rend="italic">Rig:</hi> ulli moitaento <hi rend="italic">MR3,</hi> ulli <lb/>
            momenta 221 24 quam in lege <hi rend="italic">uulgo</hi> eius? et <hi rend="italic">uulgo</hi> 25 nocte. <lb/>
            quam <hi rend="italic">uulgo</hi> 29 significantiis <hi rend="italic">R3,</hi> aignificantiB <hi rend="italic">lJIRI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="361"/>
            et in omnibus paene argumentis figuratae. sufficit enim in <lb/>
            praesenti, si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam <lb/>
            reprobare debeat, nisi cui non placet deo deseruire. ad hoc <lb/>
            beneficium, non onus, legis adiuuandum etiam prophetas eadem <lb/>
            bonitas dei ordinauit, docentes deo digna: auferre nequitias de <lb n="5"/>
            anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo <lb/>
            et iustificare uiduam, diligere quaestiones, fugere improborum <lb/>
            contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam <lb/>
            iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem <lb/>
            inducere in domum tuam, nudum si uideris, contegere et <lb n="10"/>
            domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a <lb/>
            malo et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo et facere <lb/>
            bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, <lb/>
            id est in ira non perseuerare siue saeuire, non abire in concilium <lb/>
             impiorum nec stare in uia peccatorum nec in cathedra <lb n="15"/>
            pestilentium sedere. sed ubi? uide quam bonum et iocundum <lb/>
            habitare fratres in unum, meditantes die ac <lb/>
            nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in deum <lb/>
            quam fidere in hominem et sperare in deum quam sperare in <lb/>
             hominem. qualis enim apud deum merces homini? et erit <lb n="20"/>
            tamquam lignum, quod plantatum est iuxta exitus <lb/>
            aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, <lb/>
            et folium eius non decidet et omnia, quaecumque <lb/>
            faciet, prosperabuntur illi. innocens autem et purus <lb/>
             corde. qui non accipiet in uanum nomen dei et non iurabit <lb n="25"/>
            ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a <lb/>
            domino et misericordiam a deo salutificatore suo. oculi

<note type="footnote">:;-7] cf. Es. 1, 16-18 6] cf. Deut. 10, 18. 7-11] cf. Es. oS, <lb/>
            6. 7. 11-13] cf. Ps. 33, 14. 15. 13] cf. Ps. 4, o. 13-15] cf. Ps. <lb/>
            1, 1. 16] Ps. 132, 1. 18-20] cf. Ps. 117, 8. 9. 20] Ps. 1, 3. <lb/>
            24] cf. Ps. 23, 4. 5. 27] Ps. 32, 18. </note>

<note type="footnote"> 4 etiam <hi rend="italic">MR3,</hi> sed etiam <hi rend="italic">R1</hi> 7 uideam <hi rend="italic">M</hi> dirigere <hi rend="italic">Harrisius</hi> <lb/>
            s integram <hi rend="italic">R,</hi> in integram <hi rend="italic">M,</hi> in integrum <hi rend="italic">Eng</hi> 9 et <hi rend="italic">R,</hi> ut MF 13 quaere <lb/>
            M 16 &lt;quam) iucundum <hi rend="italic">Pam</hi> 18 deum <hi rend="italic">MR,</hi> dominum <hi rend="italic">Pam</hi> 19 deum <lb/>
            <hi rend="italic">JIB</hi>. dominum <hi rend="italic">Pam</hi> 24 illi <hi rend="italic">om</hi>. M 25 accipiet <hi rend="italic">Mhl,</hi> accepit IP <lb/>
            inrabit <hi rend="italic">scripsi:</hi> iurauit <hi rend="italic">JIB</hi> 27 misericordia <hi rend="italic">M</hi> salutari suo <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="362"/>
            enim domini super timentes eum, sperantes in <lb/>
            misericordiam ipsius, ad deliberandas animas <lb/>
            eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos <lb/>
            in fame, utique uitae aeternae. multae enim pressurae <lb/>
            iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. <lb n="5"/>
            honorabilis mors in conspectu domini sanctorum <lb/>
            eius. dominus custodibit omnia ossa eorum et <lb/>
            non comminuentur. redimet dominus animas seruorum <lb/>
            suorum. pauca ista de tantis scripturis creatoris <lb/>
            intulimus, et nihil, puto, iam ad testimonium dei optimi deest. <lb n="10"/>
            quod satis et praecepta bonitatis et promissa consignant. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>