Sed et in ipsis commerciis uitae et conuersationis humanae domi ac foris adusque curam uasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique nec ullo momento uacarent a dei respectu. quid enim faceret beatum hominem quam: in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte? quam legem non duritia promulgauit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis adtingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae 3] cf. Exod. 32, 6. 13] Es. 1, 11. 12. 24] Ps. 1, 2. 1 libidini M (in raa.) 3 parenthesin indicauit Eng 4 restingeretnr 3t, restringeretur R 7 est scripai: et MR, ut van der Vliet 19 faciendo .icripsi: faciendis MR 21 omni