<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Bona igitur et seueritas quia iusta, si bonus iudex, id <lb/>
            est iustus. item cetera bona, per quae opus bonum currit <lb/>
            bonae seueritatis, siue ira siue aemulatio sine saeuitia. debita <lb/>
            enim omnia haec sunt seueritatis, sicut seueritas debitum est <lb/>
            iustitiae. atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici;<lb n="5"/>
            accidunt, carentia et ipsa culpa sicut et iudex. quid enim. <lb/>
            si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta uero eius <lb/>
            accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent. <lb/>
            quando sine instrumento artis medicus esse non possit? sed <lb/>
            accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem,<lb n="10"/>
            atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria <lb/>
            reprehende. proinde est enim, cum deum quidem iudicem <lb/>
            admittis, eos uero motus et sensus, per quos iudicat, destruis. <lb/>
            deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab <lb/>
            Epicuro erudimur. qui credimus deum etiam in terris egisse <lb n="15"/>
            et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae <lb/>
            salutis, longe sumus a sententia eorum, qui nolunt deum <lb/>
            curare quicquam. inde uenit ad haereticos quoque definitio <lb/>
            eiusmodi: si deus irascitur et aemulatur et extollitur et <lb/>
            exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. bene <lb n="20"/>
            autem, quod Christianorum est etiam mortuum deum credere <lb/>
            et tamen uiuentem in aeua aeuorum. stultissimi, qui de <lb/>
            humanis diuina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae <lb/>
            condicionis habentur huiusmodi passiones, idcirco et in deo <lb/>
            eiusdem status existimentur. discerne substantias et suos eis<lb n="25"/>
            distribue sensus, tam diuersos quam substantiae exigunt, licet <lb/>
            uocabulis communicare uideantur, — nam et dexteram et oculos <lb/>
            et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur. <lb/>
            quia de appellatione sociantur — quanta erit diuersitas diuini <lb/>
            corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum. tanta

<note type="footnote"> 4 seueritatis <hi rend="italic">Iun:</hi> seueritati <hi rend="italic">ftfR</hi> 5 iastitia. euindicanda erat procacitas <lb/>
            aetatis uerecundiam debentis <hi rend="italic">MR (cf. quae annotaui 355, 3)</hi> 6 arcidunt <lb/>
            <hi rend="italic">F,</hi> accedunt <hi rend="italic">MJR</hi> sicut et <hi rend="italic">MF,</hi> eicut <hi rend="italic">R</hi> 8 secent et innrant <hi rend="italic">R\'</hi>. <lb/>
            secent tensuram <hi rend="italic">MF,</hi> secent tonsuram <hi rend="italic">Rl</hi> 22 aeua <hi rend="italic">scripsi:</hi> aeao Mfi <lb/>
            23 praedicant <hi rend="italic">Gel</hi> quoniam <hi rend="italic">MJP,</hi> quomodo Bl 27 <hi rend="italic">parenthesin</hi> indłcatÅ\' </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="357"/>
            erit et animi diuini et humani differentia sub eisdem licet <lb/>
            uocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine <lb/>
            corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo <lb/>
            efficit incorruptibilitas substantiae diuinae. certe deum confiteris <lb/>
             creatorem. certe, inquis. quomodo ergo in deo humanum <lb n="5"/>
            aliquid existimas, et non diuinum omne? quem deum non <lb/>
            negas confiteris non humanum, siquidem deum confitendo <lb/>
            praeiudicasti utique illum ab omni humanarum condicionum <lb/>
            qualitate diuersum. porro cum pariter agnoscas hominem a <lb/>
            deo inflatum in animam uiuam, non deum- ab homine, satis <lb n="10"/>
            peruersum est, ut in deo potius humana constituas quam in <lb/>
            homine diuina, et hominis imaginem deo induas potius quam <lb/>
            dei homini. et haec ergo imago censenda est dei in homine, <lb/>
            quod eosdem motus et sensus habeat animus humanus quos <lb/>
            et deus, licet non tales, quales deus; pro substantia enim et <lb n="15"/>
            status eorum et exitus distant. denique contrarios eorum sensus, <lb/>
            lenitatem dico patientiam misericordiam ipsamque matricem <lb/>
            earum bonitatem, cur diuina praesumitis? nec tamen perfecte <lb/>
            ea obtinemus, quia solus deus perfectus. ita et illas species, <lb/>
             irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia <lb n="20"/>
            solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. irascetur <lb/>
            enim, sed non *, exacerbabitur, sed non periclitabitur, mouebitur, <lb/>
            sed non euertetur. omnia necesse est adhibeat propter omnia, <lb/>
            tot sensus quot et causas: et iram propter scelestos et bilem <lb/>
             propter ingratos et aemulationem propter superbos et quicquid <lb n="25"/>
            non expedit malis. sic et misericordiam propter errantes et patientiam <lb/>
            propter t non respicientes et praestantiam propter merentes

<note type="footnote"> 1 dinini <hi rend="italic">R3,</hi> diuinitas <hi rend="italic">MRl</hi> licet no- <hi rend="italic">in ras. M</hi> 12 imaginem <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            imagine <hi rend="italic">Jtuulgo</hi> deo <hi rend="italic">scrtpsi:</hi> deum <hi rend="italic">MR</hi> indoaa <hi rend="italic">F,</hi> inbuas <hi rend="italic">lIIR</hi> <lb/>
            13 homini <hi rend="italic">MF,</hi> hominem <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 14 animus humanus 3i, humanus <lb/>
            animus <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 20 irae dico <hi rend="italic">R5,</hi> praedico <hi rend="italic">MR1</hi> 22 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> <lb/>
            eonturbabitur <hi rend="italic">siue</hi> exturbabitur <hi rend="italic">(Eng) uel tale aiiquid intercidit</hi> 24 quot <lb/>
            et causae <hi rend="italic">&lt;sunt&gt; fort</hi>. bilem <hi rend="italic">MR1,</hi> exacerbabilem <hi rend="italic">R3G</hi> 27 non respidentes <lb/>
            <hi rend="italic">MR,</hi> non resipiscentes <hi rend="italic">Pam; cgo</hi> non <hi rend="italic">delendum putauerim et<lb/>
             uerbum respiciendi interpretandum secundum Luc</hi>. 9, 62 praestantia <lb/>
            = itpooTaowx <hi rend="italic">Ftlrsorge, Schutz ut uidetur; cf. praesto esse alicui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="358"/>
            et quicquid bonis opus est. quae omnia patitur suo more, quo eum <lb/>
            pati condecet, propter quem homo eadem patitur, aeque suo more. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>