<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit <lb/>
            bonitas dei cum aduersario agere, aliud quoque negotium eadem <lb/>
            illa iustitia dei nacta est, iam secundum aduersationem dirigendae <lb/>
            bonitatis, ut, seposita libertate eius, qua et ultro deus <lb n="15"/>
            bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis <lb/>
            denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis uindicetur. <lb/>
            ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est: <lb/>
            quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis. <lb/>
            saeuit, utique bono, non malo proficit. denique timor iudicii <lb n="20"/>
            ad bonum, non ad malum confert. non enim sufficiebat bonum <lb/>
            per semetipsum commendari. iam sub aduersario laborans. <lb/>
            nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conseruabile, <lb/>
            quia expugnabile iam per aduersarium, nisi uis <lb/>
            aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes adpetere <lb n="25"/>
            et custodire compelleret. ceterum tot inlecebris mali expugnantibus <lb/>
            bonum quis illud appeteret, quod impune contemneret? <lb/>
            quis custodiret quod sine periculo amitteret? legis mali uiam <lb/>
            latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur.

<note type="footnote"> 2] cf. Gen. 2, 9. 281 cf. Matth. 7, 18. </note>

<note type="footnote"> 1 feminam <hi rend="italic">Gel:</hi> feminam et <hi rend="italic">MR</hi> 2 mortis <hi rend="italic">seclusi</hi> 6 elementorum <lb/>
            <hi rend="italic">in MB post</hi> habitus <hi rend="italic">traditum huc transtuli (cf. 307, 10)</hi> creatoris <lb/>
            ne <hi rend="italic">uulgo</hi> ne Jl, nec <hi rend="italic">H</hi> 10 nec <hi rend="italic">R,</hi> ne M 14 aduersationem <hi rend="italic">Eng <lb/>
            (cr. I 154, [II:</hi> aduersionem <hi rend="italic">JIR,</hi> aueraionem <hi rend="italic">Scal</hi> 15 seposita <hi rend="italic">R-:\'</hi> hc <lb/>
            possit a <hi rend="italic">ollRt</hi> 19 damnat <hi rend="italic">.11 (in ras.)</hi> 28 quis-amitteret <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            r* <lb/>
            23 frequentio*em <hi rend="italic">M</hi> (r <hi rend="italic">add. m. 1)</hi> illa laberentur <hi rend="italic">Jl,</hi> illaberentur h </note> <lb/>
             
<pb n="353"/>
            si nihil in illa timeretur? horremus terribiles minas creatoris, <lb/>
            et uix a malo auellimur. quid, si nihil minaretur? hanc <lb/>
            iustitiam malum dices, quae malo non fauet? hanc bonum <lb/>
            negabis, quae bono prospicit? qualem oportet deum uelles? <lb/>
            qualem malis expediret? sub quo delicta gauderent? cui dia- <lb n="5"/>
            , bolus inluderet? illum bonum iudicares deum, qui hominem <lb/>
            posset magis malum facere securitate delicti? quis boni auctor, <lb/>
            nisi qui et exactor? proinde quis mali extraneus, nisi qui et <lb/>
            inimicus? quis inimicus, nisi qui et expugnator? quis expugnator, <lb/>
            nisi qui et punitor? sic totus deus bonus est, dum pro <lb n="10"/>
            bono omnia est. sic denique omnipotens, quia et iuuandi et <lb/>
            laedendi potens. minus est tantummodo prodesse, quia non <lb/>
            aliud quid possit quam prodesse. de eiusmodi qua fiducia <lb/>
            bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae <lb/>
            mercedem secter, si non et nocentiae spectem? diffidam necesse <lb n="15"/>
            est, ne nec alteram partem remuneret qui utramque non ualuit. <lb/>
            usque adeo iustitia etiam plenitudo est diuinitatis ipsius, exhibens deum <lb/>
            perfectum, et patrem et dominum, patrem clementia <lb/>
            dominum disciplina, patrem potestate blanda dominum seuera, <lb/>
             patrem diligendum pie dominum timendum necessarie, diligendum, <lb n="20"/>
            quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum. <lb/>
            quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris <lb/>
            quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui <lb/>
            iam non paenitentes. ideo lex utrumque definit : diliges <lb/>
             deum et: timebis deum. aliud obsecutori proposuit, <lb n="25"/>
            aliud exorbitatori. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>