<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae <lb n="15"/>
            separationem earum non potest capere, quo ore constitues <lb/>
            diuersitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans <lb/>
            deum bonum et seorsum deum iustum? illic consistit bonum <lb/>
            ubi et iustum, a primordio denique creator tam bonus quam <lb/>
            et iustus. pariter utrumque processit. bonitas eius operata <lb n="20"/>
            est mundum. iustitia modulata est, quae etiam, dum mundum <lb/>
            iudicauit ex bonis faciendum, [quia] cum bonitatis consilio <lb/>
            iudicauit. iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras <lb/>
            separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum <lb/>
             et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris <lb n="25"/>
            coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora,

<note type="footnote"> 23] cf. Gen. 1, 4. 25] cf. Gen. 1, 7. 26] cf. Gen. 1, 16. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">intelkge: damit aber, daji du einen nicht richtendeti Gott billigst,<lb/>
             tehaffst du den richtenden nicht aus dem Wege (Eng)</hi> 4 aut da eam <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> aut det eam <hi rend="italic">R1,</hi> aut et eam R3, aut eandem <hi rend="italic">Eng: sed displicet <lb/>
            omnino illud</hi> aut, <hi rend="italic">quia re diuersum non sit</hi> in speciea malitiae deputare <lb/>
            <hi rend="italic">ab eo quod antecedit:</hi> accusare. <hi rend="italic">nescio igitur, an rescribendum sit:</hi> quae <lb/>
            iudicem praestat. aude eam in species malitiae deputare. 16 separationem <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> separatione <hi rend="italic">R</hi> eorum M (earuni <hi rend="italic">in mg. a m. 1)</hi> non <lb/>
            potest capere, quo <hi rend="italic">Lat:</hi> non potest (potea* <hi rend="italic">M)</hi> carere. quo <hi rend="italic">JIR,</hi> non <lb/>
            potes canere. quo <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 21 AumMR, tum <hi rend="italic">Gel</hi> 22 quia <hi rend="italic">seclusi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="352"/>
            diurna atque nocturna, inter marem et feminam. [et] inter arborem <lb/>
            agnitionis [mortis] et uitae, inter orbem et paradisum, inter <lb/>
            aquigena et terrigena animalia. omnia ut bonitas concepit, ita <lb/>
            iustitia distinxit. totum hoc iudicato dispositum et ordinatum <lb/>
            est. omnis situs habitus effectus motus status ortus occasus <lb n="5"/>
            singulorum elementorum iudicia sunt creatoris, ne putes eum <lb/>
            exinde iudicem definiendum, quo malum coepit, atque ita <lb/>
            iustitiam de causa mali offusces. his enim modis ostendimus: <lb/>
            eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam <lb/>
            ingenitam deo et naturalem nec obuenticiam deputandam, quae <lb n="10"/>
            in domino inuenta sit arbitratrix operum eius. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>