<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio <lb n="10"/>
            tantum bonus, exinde iudex et seuerus et, quod Marcionitae <lb/>
            uolunt, saeuus: statim mulier in doloribus parere et uiro seruire <lb/>
            damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem <lb/>
            incrementum generis audierat, ■— crescite, tantum, <lb/>
            et multiplicamini — sed quae in adiutorium masculo. <lb n="15"/>
            non in seruitium fuerat destinata; statim et terra maledicitur. <lb/>
            sed ante benedicta; statim tribuli et spinae, sed ante foenum et <lb/>
            herbae et arborum fructuosa; statim sudor et labor panis. <lb/>
            sed ante ex omni ligno uictus inmunis et alimenta secura. <lb/>
            exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem. <lb n="20"/>
            sed ante ad uitam; exinde in scorteis uestibus, sed ante sine <lb/>
            scrupulo nudus. ita prior bonitas dei secundum naturam. <lb/>
            seueritas posterior secundum causam. illa ingenita, haec accidens; <lb/>
            illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. <lb/>
            nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem nec <lb n="25"/>
            causa dissimulatam euasisse seueritatem. alteram sibi, alteram <lb/>
            rei deus praestitit. incipe nunc etiam iudicis statum ut adfinem <lb/>
            mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo <lb/>
            bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum <lb/>
            aut iudicem ostendimus, aut si non iudicem, certe peruersum

<note type="footnote">121 cf. Gen. 3, 16. 14] Gen. 1. 22. 16] cf. Gen. 3, 17. 18] cf. <lb/>
            Gen. 3, 19. 20] cf. ib. 21] cf. Gen. 3, 21. </note>

<note type="footnote"> 1 ex operationibus <hi rend="italic">F</hi> 5 succiderat <hi rend="italic">MR3,</hi> succederet RI, snccedertt <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            8 sustinens = <hi rend="italic">expectans</hi> 18 arborum fructuosa = <hi rend="italic">arbores fructuosae (Ewj</hi> <lb/>
            20 exinde-terra <hi rend="italic">om. 31</hi> 23 seueritas posterior <hi rend="italic">M3,</hi> seuerior posteritaa <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            30 aut <hi rend="italic">scripiti (loco priore):</hi> ut MH ostendimus. aut <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="351"/>
            ac uanum disciplinae non uindicandae, id est non iudicandae, <lb/>
            constitutorem. non reprobus autem deum iudicem qui non <lb/>
            iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare <lb/>
            debebis, quae iudicem praestat, aut t da eam in species <lb/>
            malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. <lb n="5"/>
            tunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. <lb/>
            porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem <lb/>
            iugo urgeris iustitiam de optimis censere. nihil enim aemulum <lb/>
            mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. <lb/>
            igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. nec <lb n="10"/>
            species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, <lb/>
            <milestone unit="startc"/>  nisi iustitia regatur, ut iusta sit. <milestone unit="endc"/>  non erit bonitas, <sic>Isi</sic> iniusta  <lb/>
            sit, nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne <lb/>
            quod iustum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>