<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et si [non] ab homine in diabolum transcripseris mali <lb/>
            elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem <lb/>
            dirigas culpam ut in auctorem diaboli, — qui facit, <lb n="5"/>
            (inquit,) angelos spiritus — ergo quod factus a deo est, id <lb/>
            est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non <lb/>
            est, id est diabolus. id est delator, superest ut ipse sese <lb/>
            fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo. quod deus <lb/>
            illos ex omni ligno edere uetuisset, dehinc, quasi morituri non <lb n="10"/>
            essent, si edissent, tertio, quasi deus illis inuidisset diuinitatem. <lb/>
            unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et <lb/>
            infamiae in deum? a deo utique non, qui et (hunc) angelum ex <lb/>
            forma operum bonorum instituit bonum. denique sapientissimus <lb/>
            omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia. <lb n="15"/>
            et si euoluas Ezechielis prophetiam, facile animaduertes tam <lb/>
            institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. <lb/>
            in persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur: et <lb/>
            factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis. <lb/>
            sume planctum super principem Sor et dices: haec. <lb n="20"/>
            dicit dominus: tu es resignaculum similitudinis, <lb/>
            qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignueris, <lb/>
            corona decoris — hoc ut eminentissimo <lb/>
            angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium —: in <lb/>
            deliciis paradisi dei tui natus es; — illic enim. ubi <lb n="25"/>
            deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. lapidem <lb/>
            optimum indutus es. sardium, topazium. <lb/>
            smaragdum, carbunculum, sapphirum. iaspin, lyncurium, <lb/>
            achaten, am ethystum, chrysolithum,

<note type="footnote">5J Ps. 103, 4. 18] Ez. 28, 11-16. </note>

<note type="footnote"> 1 contemtoriilf 2 contemsissetiJf 3 et siR3, et si nonMRl,etsi nunc IHU <lb/>
            5 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> facit <hi rend="italic">MF,</hi> fecit <hi rend="italic">R</hi> 6 inquit <hi rend="italic">addidi</hi> 9 de <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            12 mendacii <hi rend="italic">om. F</hi> 13 hunc <hi rend="italic">addidi</hi> 14 denique = <hi rend="italic">nam</hi> 18 persona. 3f, <lb/>
            personam <hi rend="italic">R</hi> 23 &lt;plenu!\'I sapientiae; corona <hi rend="italic">Pam</hi> 27 es <hi rend="italic">Pam:</hi> ea <lb/>
            <hi rend="italic">Mli</hi> thopazium <hi rend="italic">M</hi> 28 smaracdum M lyncurium <hi rend="italic">Rig:</hi> lycirium <lb/>
            <hi rend="italic">JI,</hi> ligurium <hi rend="italic">R</hi> 29 chrysolitum <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="349"/>
            beryllum. onychinum, et auro replesti horrea tua et <lb/>
            thesauros tuos. exqua die conditus es, cum Cherub <lb/>
            imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio <lb/>
            lapidum igneorum. fuisti inuituperabilis in diebus <lb/>
             tuis, ex qua die conditus es, donec inuentae <lb n="5"/>
            sunt laesurae tuae: de multitudine negotiationis <lb/>
            tuae promas tuas replesti et deliquisti, et cetera, <lb/>
            quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis proprie <lb/>
            pertinere manifestum est eo, quod nemo hominum in paradiso <lb/>
            dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, <lb n="10"/>
            nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in <lb/>
            sublimitate caelesti, de qua satanan dominus quoque decidisse <lb/>
            testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes <lb/>
            siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus <lb/>
            est satanas. sed ipse auctor delicti in persona peccatoris <lb n="15"/>
            uiri denotabatur, retro quidem inuituperabilis a die conditionis <lb/>
            suae, a deo in bonum conditus ut a bono conditore inuituperabilium <lb/>
            conditionum et excultus omni gloria angelica et <lb/>
            apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea uero <lb/>
            a semetipso translatus in malum. ex quo enim, inquit, <lb n="20"/>
            apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus <lb/>
            scilicet laesit hominem electum a dei obsequio. et deliquit <lb/>
            ex illo, ex quo delictum seminauit, atque ita exinde negotiationis, <lb/>
            id est malitiae suae, multitudinem exercuit, delictorum <lb/>
             scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, <lb n="25"/>
            ut spiritus. nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi <lb/>
            ordinasset. quem tamen et praedamnando testatus est <lb/>
            ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae ,

<note type="footnote"> 14] cf. Luc. 10, 18. 20] Ez. 28, 15. 23] cf. Ez. 28, 16. </note>

<note type="footnote"> 1 onychium <hi rend="italic">Gel</hi> 2 Cherub imposui <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> cherubin posui <hi rend="italic">MR<lb/>
             idefendit Eng,</hi> Cherubiu a <hi rend="italic">Tertulliano pro singulari acceptum putans)</hi> <lb/>
            4 igneorum, fuisti <hi rend="italic">uulgo</hi> 11 cherub impositus <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> cherubin positos <lb/>
            <hi rend="italic">MR (cf. supra ad l. 2)</hi> 12 aatanan <hi rend="italic">JiB!,</hi> satanam <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 22 electum <lb/>
            (= elicitum) <hi rend="italic">MR,</hi> eiectum <hi rend="italic">Ciacconius</hi> et &lt;ipse autem) deli quit <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. deliquit ex illo M, ei illo deliquit <hi rend="italic">22</hi> 25 scilicet censum <hi rend="italic">OeMerns:</hi> <lb/>
            scilicet et censuum <hi rend="italic">MR</hi> 27 et praedamnando <hi rend="italic">MR,</hi> non praedamnando <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="350"/>
            exprbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem <lb/>
            bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem <lb/>
            diaboli quo hominis restitutionem. certamini enim dedit spatium.I <lb/>
            ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua <lb/>
            succiderat illi, probans suam. non dei culpam, et ita salutem <lb n="5"/>
            digne per uictoriam recuperaret. et diabolus amarius puniretur <lb/>
            ab eo, quem eliserat ante, deuictus, et deus tanto magis bonus <lb/>
            inueniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad <lb/>
            licentiam decerpendae arboris uitae iam de uita regressurum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>