Sed et si [non] ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam ut in auctorem diaboli, — qui facit, (inquit,) angelos spiritus — ergo quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non est, id est diabolus. id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo. quod deus illos ex omni ligno edere uetuisset, dehinc, quasi morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis inuidisset diuinitatem. unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et infamiae in deum? a deo utique non, qui et (hunc) angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. denique sapientissimus omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia. et si euoluas Ezechielis prophetiam, facile animaduertes tam institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. in persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur: et factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis. sume planctum super principem Sor et dices: haec. dicit dominus: tu es resignaculum similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignueris, corona decoris — hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium —: in deliciis paradisi dei tui natus es; — illic enim. ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. lapidem optimum indutus es. sardium, topazium. smaragdum, carbunculum, sapphirum. iaspin, lyncurium, achaten, am ethystum, chrysolithum, 5J Ps. 103, 4. 18] Ez. 28, 11-16. 1 contemtoriilf 2 contemsissetiJf 3 et siR3, et si nonMRl,etsi nunc IHU 5 parenthesin indicaui facit MF, fecit R 6 inquit addidi 9 de om. F 12 mendacii om. F 13 hunc addidi 14 denique = nam 18 persona. 3f, personam R 23