<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Hac definitione omnia deo salva sunt, et natura bonitatis et
ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. Exigere tamen
a deo debes et gravitatem summam et fidem praecipuam in
omni institutione eius, ut desinas quaerere an deo nolente potuerit
quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem dei boni,
sed rationalibus institutionibus eius vindicandas, nec illud miraberis,
quod deus non intercesserit adversus ea quae noluit evenire ut
conservaret ea quae voluit. Si enim semel homini permiserat arbitrii
libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus,
utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat,
fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum
deum, id est in bonum (quis enim adversus se permittet
aliquid?), quantum vero in homine, secundum motus libertatis
ipsius (quis enim non hoc praestat ei cui quid semel frui prae-
<pb xml:id="v.2.p.93"/>

stat ut pro animo et arbitrio suo fruatur?). Igitur consequens erat
uti deus secederet a libertate, semel concessa homini, id est contineret
in ipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas
intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui aggressus
in periculum laberetur. Si enim intercessisset, rescidisset
arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. Denique
puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem, dum
revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu
feminae arcet, nonne exclamaret Marcion, O dominum futilem,
instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? Cur permiserat
liberum arbitrium, si intercedit? Cur intercedit, si permisit?
Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an
in rescissione. Nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri
videretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans quomodo evasurum
esset indulserat, quis non diceret? Sed etsi praescierat
male
 hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam
gravitas, quam fides institutionum qualiumcunque? Vidisset homo,
si non bene dispunxisset quod bene acceperat, ut ipse legi reus
fuisset cui obsequi noluisset, non ut legislator ipse fraudem legi
suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri. Haec dignissime
peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia
et potentia, quas exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra
pro creatore et gravitatem et patientiam et fidem, institutionibus
suis functo ut et rationalibus et bonis.</p></div></div></div></body></text></TEI>