<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam
hominis potestatem arbitrii sui ut quod ei evenit non deo, sed
ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum
institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset,
hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius
commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiora
ostensa ea causa quae ita fecit institui. Bonitas dei et ratio eius
huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes
apud deum nostrum. Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec
<pb xml:id="v.2.p.91"/>

bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis irrationaliter
bonum, sicut ostendimus. Oportebat deum cognosci;
bonum hoc utique et rationale. Oportebat dignum aliquid esse
quod deum cognosceret: quid tam dignum prospici posset quam
imago dei et similitudo? Et hoc bonum sine dubio et rationale.
Oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suae
potestatis institui in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur,
arbitrii scilicet libertas et potestas, in quam rem ea substantia
homini accommodata est quae huius status esset, afflatus
dei utique liberi et suae potestatis. Sed et alias quale erat ut
totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione
regnaret, aliorum dominus, sui famulus? Habes igitur et bonitatem
dei agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione. Sola
nunc bonitas deputetur quae tantum bomini largita sit, id est arbitrii
libertatem. Aliud sibi ratio defendat in eiusmodi institutionnem.
Nam bonus natura deus solus. Qui enim quod est sine initio
habet, non institutione habet illud, sed natura. Homo autem, qui
totus ex institutione est, habens initium cum initio sortitus est
formam qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed
institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum
dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet
bonorum conditorem. Ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum
sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in homine et quodammodo
natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati
a deo boni libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum,
ut proprium, iam sponte praestari ab homine, quoniam et hoc ratio
bonitatis exigeret voluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii,
non favente institutioni, non serviente, ut ita demum bonus consisteret
homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate,
iam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae, proinde
ut et contra malum (nam et illud utique deus providebat) fortior
homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis, quia si careret
hoc iure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed neces-
<pb xml:id="v.2.p.92"/>

sitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii,
proinde et malo sicut bono famulus. Tota ergo libertas arbitrii in
utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret
et bono sponte servando et malo sponte vitando, quoniam
et alias positum hominem sub iudicio dei oportebat iustum illud
efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. Ceterum nec boni
nec mali merces iure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate
fuisset inventus, non voluntate. In hoc et lex constituta est,
non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando
vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum
libertas patuit arbitrii. Igitur si et bonitas et ratio dei invenitur
circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa
prima definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum
constituenda est, post factis praeiudicare non ita deum instituere
debuisse, quia aliter quam deum deceret evasit, sed
dispecto, quia ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est
cetera explorare. Ceterum facile est offendentes statim in hominis
ruinam, antequam conditionem eius inspexerint, in auctorem referre
quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. Denique
et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a
deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius
ream ostendet quod ipsa commisit.</p></div></div></div></body></text></TEI>