<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Iam hinc ad quaestiones omnes, o canes, quos foras apostolus <bibl n="Apec."/>
expellit, latrantes in deum veritatis. Haec sunt argumentationum <bibl n="XXII, 15."/>
ossa, quae obroditis. Si deus bonus et praescius futuri et
avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem
suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet
censum, passus est labi de obsequio legis in mortem circumventum
a diabolo? Si enim et bonus, qui evenire tale quid nollet,
et praescius, qui eventurum non ignoraret, et potens, qui depellere
valeret, nullo modo evenisset quod sub his tribus condicionibus
divinae maiestatis evenire non posset. Quod si evenit, absolutum
est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium
neque potentem; siquidem in quantum nihil tale evenisset,
si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo
evenit quia non talis deus. Ad haec prius est istas species in
creatore defendere quae in dubium vocantur, bonitatem dico et
praescientiam et potentiam. Nec immorabor huic articulo, praeeunte <bibl n="Io. X, 25."/>
definitione etiam ipsius Christi. Ex operibus ineundae probationes.
Opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona,
sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo.
Nam et si ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen ex
<pb xml:id="v.2.p.90"/>

nihilo, dum non id fuerunt quod sunt. Postremo vel sic magna,
dum bona, vel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens.
De praescientia vero quid dicam, quae tantos habet testes
quantos fecit prophetas? Quamquam quis praescientiae titulus in
omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit et praesciendo
disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset,
nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. Igitur si
et fuerunt in deo istae facultates prae quibus nihil mali evenire
homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit, videamus
et hominis condicionem, ne per illam potius evenerit quod per
deum evenire non potuit. Liberum et sui arbitrii et suae potestatis
invenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem
dei in illo animadvertens quam eiusmodi status formam.
Neque enim facie et corporalibus lineis tam variis in genere humano
ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia quam
ab ipso deo traxit, id est animae ad formam dei respondentis,
et arbitrii sui libertate et potestate signatus est. Hunc statum
eius confirmavit etiam ipsa lex tunc a deo posita. Non enim poneretur
lex ei qui non haberet obsequium debitum legi in sua
potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur,
si non et conlemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur.
Sic et in posteris legibus creatoris invenias, proponentis
ante hominem bonum et malum, vitam et mortem, sed nec alias
totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum, avocante deo,
et minante, et exhortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum
libero et voluntario homine.</p></div></div></div></body></text></TEI>