<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> At nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor
universitatis. Ideo tantum opinor, quia a primordio notus
<pb xml:id="v.2.p.85"/>
est, quia nunquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum
ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis cognitus
non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes
praesumendum, quia quem constat esse reprehendere magis
possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum,
aliqui proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis ideo alium
solem praesumere velit mitiorem et salubriorem quia quem videat
non videt. Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat,
et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior
vel etiam sordidior atque corruptior. rationi tamen suae par
est. Eam tu si perspicere non vales, iam nec ullius alterius
solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris.
Nam qui in inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? Quin
potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum extenderis, habens
deum certum et indubitatum et hoc ipso satis visum, cum id primum
conspexeris eum esse quem non scias nisi ex parte qua voluit
ipse. Sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens
retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires, non accusares,
immo nec retractares. Reddens nomen illi negas substantiam
nominis, id est magnitudinis quae deus dicitur, non tantam eam
agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo
non esset. Esaias iam tum apostolus prospiciens haeretica
corda, Quis, inquit, cognovit sensum domini, aut quis consiliarius <bibl n="les.XL. 13 sq. Rom. XI, 34."/>
eius fuil? aut ad quem consultavit, aut viam intellectus et scientiae
quis demonstravit ei? Cui et apostolus condicet, O profundum <bibl n="Rom. XI, 33. "/>
divitiarum et sophiae dei, ut ininvestigabilia iudicia eius, utique
dei iudicis, et ininvestigabiles viae eius, utique intellectus et scientiae,
quas ei nemo monstravit, nisi forte isti censores divinitatis,
dicentes, Sic non debuit deus, et, Sic magis debuit, quasi cogno-
<pb xml:id="v.2.p.86"/>

<bibl n="I Cor. II, 11."/> scat aliquis quae sint in deo nisi spiritus dei. Mundi autem habentes
<bibl n="I Cor. I, 21."/> spiritum, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiam
deum, consultiores sibimet videntur deo, quoniam sicut sapientia
mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est
<bibl n="I Cor. I, 25."/> penes mundum. Sed nos scimus stultum dei sapientius hominibus
et invalidum dei validius hominibus. Et ita deus tunc maxime
magnus, cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum homini
non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo ant plures.
<bibl n="I Cor. II, 14."/> Quodsi a primordio homo animalis non recipiens quae sunt spiritus
stultitiam existimavit dei legem, ut quam observare neglexit,
<bibl n="Matth. (??) XIII, 12."/> ideoque non habendo fidem etiam quod videbatur habere ademptum
<bibl n="Luc. VIII, 18."/> est illi, paradisi gratia et familiaritas dei per quam omnia dei
cognovisset si obedisset, quid mirum, si redhibitus materiae suae
et in ergastulum terrae laborandae relegatus in ipso opere prono
et devexo ad terram usurpatum ex illa spiritum mundi universo
generi suo tradidit, duntaxat animali et baeretico, non recipienti
quae sunt dei? Ant quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresim
pronuntiare quod per electionem suae potius quam divinae
sententiae admisit? Nisi quod Adam nunquam figulo suo dixit,
Non prudenter definxisti me. Confessus est seductionem. Non
occultavit seductricem. Rudis admodum haereticus fuit. Non
obaudiit, non tamen blasphemavit creatorem, nec reprehendit
auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat,
et ipse, si forte, iudicem fecerat a primordio.</p></div></div></div></body></text></TEI>