<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p> Sed quae potins legis bona defendam quam quae haeresis concupiit? <bibl n="Exod. XXI, 24."/>
ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentem pro
dente, et livorem pro livore repetentis. Non enim iniuriae mutuo
exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae pro-
<pb xml:id="v.2.p.106"/>

spicit ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel
etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam
<bibl n="D(??)ut. XXXII. 36."/> postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus,
<bibl n="Rom. XII, 19."/> interim commissio iniuriae metu vicis statim occursurae
repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis,
ut sic improbitas aestuata cessaret, dum secunda permissa
prima terretur, et prima delerrita nec secunda committitur, qua et
alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis. Nihil
amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis. Et si lex aliquid
cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta
aunt, consilium exercendae continentiae intellege, et frenos
impositos illi gulae agnosce quae cum panem ederet angelorum,
cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et
comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae
<bibl n="Exod. XXXII, 6."/> fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et
biberat et surrexerat ludere. Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur
ex parte, qua de victus necessitate causatur, pretiosorum
ciborum ambitio detracta est. Postremo, ut facilius bomo
ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus,
et nihil de lautioribus esurituris. Reprehendendus sane
creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus
Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum
negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia
<bibl n="Ies. I, 11. 12."/> sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi
multitudinem sacrificiorum vestrorum? et, Quis exquisivit ista de
manibus vestris? sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum
in idololatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni
suae voluit adstringere quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab
ea avocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti ne simulacris
faciendis delinqueret.</p></div></div></div></body></text></TEI>