<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut
dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis
ostendunt quam semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu
puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluentem super
<bibl n="Ma(??)h. V, 45."/> bonos et malos et solem suum oriri facientem super iustos et iniustos,
quod alius deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque
testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere
ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia
<pb xml:id="v.2.p.105"/>

legitur. Et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis,
illa patientia quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam
mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens iam <bibl n="Hes. VI, (??)."/>
destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae <bibl n="Ion. III, 10."/>
lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia <bibl n="II Reg. XX, 1 sqq."/>
fencto: illam dico misericordiam quae et filium Saulis moriturum <bibl n="Dan. IV, (??). 18 (??)."/>
ex devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriae <bibl n="XIV, 45 II 8 am. XII, 13."/>
confessum venia liberavit, et ipsum Israel totiens restituit quotiens
iudicavit, totiens relovit quotiens et increpuit. Non solum igitur
iudicem aspiciens convertere et ad optimi exempla. Notans cum
ulciscitur considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem.
Cum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud propter
quod alterum deum credis. Veni denique ad inspectationem
doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum consiliorumque eius. Dices
forsitan haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et
Solonas omnes Moyses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis
accipit. Tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere,
Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium
dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem,
et diliges proximum tuum ut te ipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae
et iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam
humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno servitia libertate <bibl n="Lev. XXV, 4 sqq."/>
solvuntur, cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo
locum, bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis
laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in
bominum refrigeria erudiretur.</p></div></div></div></body></text></TEI>